Charta qua monachi conventus de Theford in Anglia recognoscunt institutionem prioris eorum ad abbatem Cluniacensem solum pertinere.
[Universis Christi fi]delibus presentes litteras inspecturis, humilis conventus monachorum de [Theford, sa]lutem in Domino. Quoniam
salutem animarum vehementer impedit occultatio veritatis, nec in [extremo] examine aliquid remanebit occultum, quin velamine fallaciarum dirupto veritas elucescat, universitati vestre in Veritate, que Deus est, asserimus vos in fide nostra per presentes litteras certificari volentes, quod nunquam vidimus, scivimus, nec audivimus, nec etiam aliquis nostrum per se, quod a primo tempore fundationis domus Theford, aliquis unquam nobis prefecisset priorem, nisi solus reverendus et precipuus pater noster dompnus Cluniacensis abbas, nec quod unquam alium habuissemus, nisi quem et qualem predicto patri nostro placuit eidem domui nostre preficere in pastorem. Ad ipsum enim pertinet omnimoda jurisdictio domus nostre, et visitatio, et correctio, et ordinatio, ac mutatio, prout sua discretio regulariter viderit faciendum; nec unquam vidimus quod de hoc prejudicaretur eidem, quia nulli in mundo nisi ipsi soli et sanctissime matri nostre Cluniacensi ecclesie subjacemus, nec unquam vidimus, scivimus, nec audivimus quod in institutione prioris nostri vel etiam in destitutione deberet aliquis advoca[ri vel] alicujus assensus requiri, preter solum domnum Cluniacensem abbatem, ad quem ins[titutio et] destitutio, ac etiam omnium nostrum ordinatio libere noscitur pertinere. Si vero (quod absit!) contingeret [quod] aliquis iniquo ductus consilio, contra hoc temere presumeret attemptare, ne maliciam [suam] nostre innocentie nitens ascribere prevaleret, veritatem hujusmodi per nos ita volumus [reve]lari, nichil falsitatis vel dubietatis, novit Omnipotens, adjungentes. Et in hujus testimonium veritatis presentes litteras, deliberacione ac consilio prehabitis diligenter, sigillo nostro duximus muniendas. Actum in presentia omnium nostrum, anno Domini M. CC. XXX. septimo.