CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4727     View  [Back]
Charta qua Helias de Ventadoro, abbas Tutelensis, recognoscit se nullum jus habere in prioratibus de Ventador, de Bort, etc.
Universis præsentes litteras inspecturis, Helias de Ventatoro, [abbas] ecclesiæ Tutellensis, salutem [in Domino]. Noverit universitas vestra quod [prioratus] de Ventador, de Catenn ... [et de Bort], cum suis pertinenciis ab St[ephano abbate] electo et Odone et conven[tu monasterii Mai]macensis michi conmendati, [secundum] suum bene placitum voluntatis [nihil] omnino debent. Et si forte ven[erint homines] aliqui, qui dicerent quod pr[ædicti pri]oratus vel pertinentiæ eorum [aliquas res] ipsis deberent, ego et ecclesia [Tutellensis] omnino eos tenemur liberare [et facere] indempnes, et ad hoc me oblig[o et obligo] ecclesiam Tutellensem, promitt[ens domno] abbati Cluniacensi, quod monach[is ha]bitantibus dictos prioratus provideb[o de rebus] necessariis conpetenter secundum fac[ultates] ipsorum prioratuum, et quæcumque [ad supra]dictos prioratus pertinent et sunt [denomi]nata, vel extra posse prioratuum [præfatorum], ipsa ad jus et proprietatem ipsorum pri[oratuum pertinentia per] annum ... Cluniacen ... [priorat]uum præfatorum ... retinebo ... [apud] Aureolam, in crasti[no Nativitatis] Domini, anno Mo CCo XXXo [VIIo].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung