CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4733     View  [Back]
Charta qua Jocerannus de Sancto Romano et uxor ejus vendunt Hugoni de Salsac mansum de Villa de Monts et terram apud Valletam, etc.
Nos Jaucerandus de Sancto Romano et Angenais, nobilis domina, notum facimus universis presentem quartam inspicientibus, dedisse et vendidisse mansum de Villa de Monts et terram quam habebamus apud Valletam et montem Ruini, et domum Petri Bruni apud Lapte, Ugoni de Silsac, militi, pro XX libris et V solidis Viennensium, et nos devestientes de predictis terris, eundem U. investivimus perpetuum possessorem, vel quemcumque dictus U. elegerit vel constituerit possessorem vel heredem dicte terre, sacramento corporaliter prestito super sancta euvangelia, nos contra dictam vendicionem nullo tempore venturos, per nos vel per aliquem alium, abrenunciantes omni juri scripto vel non scripto, canonico vel civili, et omni exceptioni pecunie non numerate vel non solute, et omnibus in quibus vel pro quibus dictum U. vel cuicumque ipse U. dare voluerit, possemus vel deberemus inpetere vel vexare. Factum fuit hoc apud Heras, anno Verbi incarnati Mo CCo XXXo VIIIo, in vigilia Assensionis Domini. Et ad majorem securitatem, ego Jaucerandus, de consensu et voluntate predicte A., uxori[s] mee, sigillum meum apposui huic carte.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung