CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4734     View  [Back]
Charta qua Jocerannus, dominus Branceduni, notum facit Andream de Ver mansum de Martholei Cluniacensi ecclesiæ vendidisse.
Ego Jocerannus, dominus Branciduni, universis presentibus et futuris notum facio, quod Andreas de Ver, domicellus, et Elisabet, uxor sua, et Beatrix, mater ejusdem domicelli, vendiderunt viris religiosis Hugoni, abbati Cluniacensi, et conventui ejusdem loci mansum suum quod dicitur de Martholei, situm juxta villam de Brei, precio sexaginta et decem librarum Viennensium, de quibus confessi sunt grahantum suum plane habuisse et ab eisdem religiosis recepisse in pecunia numerata pro evidenti et maxima utilitate sua. Et super his omnibus premissis dictus A. et mater ejus ac uxor ejusdem predicto abbati et ecclesie Cluniacensi pacem perpetuo tenere super sancta Dei evangelia fideliter juraverunt, et super omnibus bonis suis bonam garantiam contra omnes portare sub eodem juramento promiserunt. Nobilem etiam virum Willelmum, dominum de Digonia, responsorem predicte ecclesie dederunt, qui super his ipsam ecclesiam ad jus deffendere fideliter promisit. Cum isdem A. dictus domicellus de omni dampno et evictione se et sua predicto abbati et ecclesie Cluniacensi super hac venditione se obligavit, renuncians sponte omni juris auxilio tan civilis quam canonici sibi competenti vel deinceps competituro, omnique exceptioni minoritatis et doli, ac pecunie non numerate, promittens per juramentum proprium ipsam ecclesiam Cluniacensem super omnibus premissis ab omnibus indebitis molestatoribus legittime deffendere. Quia quicquid juris in predicto manso et in parrochiis de Brei et de Conturber idem domicellus et mater ejus ac uxor ejusdem domicelli habebant vel habere poterant, totum predicto abbati et ecclesie Cluniacensi concesserunt, gerpiverunt, quittaverunt et dederunt. In cujus rei testimonium presentes litteras ad instanciam et preces omnium supradictorum sigillavi. Auctum anno Domini Mo CCo XXXo octavo, mense maio.
(Au dos:) De quodam manso juxta Brei sito ab Andrea de Ver vendito.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung