CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4737     View  [Back]
Charta qua Albertus, dominus de Turre, recognoscit se nihil juris habere super domum de Artais, fratri suo Guidoni ab abbate Cluniacensi concessam.
Universis presentes litteras inspecturis, Albertus, dominus de Turre, salutem et noticiam rei geste. Noverit universitas vestra, quod viri religiosi abbas et conventus Cluniacensis commendaverunt dilecto fratri meo G., archidiacono Lugdunensi, domum suam de Artais cum suis pertinenciis gubernandam; ipsi autem timentes ne occasione dicte commendacionis aliquid jus vel dominium in predictis nobis vel nostris nos hac occasione vel heredes nostri nobis possemus vendicare aut usurpare, litteras nostras et filii nostri H. habere voluerunt, per quas protestamur nos predictis occasione dicte commendationis nichil juris acquirere nec dominium habere ibidem, nec fortaliciam construere vel violentiam in predictis facere. Preterea de omnibus conventionibus fideliter et integre observandis, quas inter se habebunt dicti abbates et conventus, et dictus frater noster, pro ipso fratre nostro nos fidejussores constituimus et responsales et per sacramentum nostrum corporaliter prestitum dictis abbati et conventui Cluniacensibus nos obligamus, concedentes etiam quod si non observarentur post submonitionem nobis factam, si non emendaremus vel faceremus emendari, nos venerabiles patres Lugdunensis et Viennensis archiepiscopi per excommunicationem compellerent, et terras nostras supponerent interdicto, dictas sentencias usque ad condignam satisfactionem minime relaxaturi. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo XXXo octavo, mense octobris. (Le sceau est perdu)
(Au dos:) Carta domini de Turre super domum d'Artais.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung