CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4738     View  [Back]
Litteræ Stephani, prioris de Theffordia, ad abbatem Cluniacensem, quibus promittit se decimam domus suæ usque ad triennium soluturum.
Reverentissimo patri ac domino H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, frater Stephanus, humilis creatura sua, prior domus monachorum Theffordiæ, salutem et debitam cum omni humilitate obedientiam usque ad mortem. Licet, sicut novit vestra paternitas, domus nostra nimio prematur onere debitorum, matris tamen nostræ Cluniacensis ecclesiæ desolationem devotius attendentes, et eidem filiali compatientes affectu, volentesque et mandato parere apostolico et vestræ in omnibus satisfacere voluntati, vobis præsentium tenore promittimus bona fide, quod nos vobis vel mandato vestro persolvemus decimam omnium proventuum et reddituum domus nostræ usque ad triennium, prout in mandato apostolico continetur, loco et terminis statuendis a vobis. In cujus rei testimonium præsentes litteras vobis transmittimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum apud Bermodeseiam, in die Sancti Martini [h]yemalis, anno Domini Mo CCo tricesimo octavo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung