CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4741     View  [Back]
Litteræ Th., prioris Sancti Andreæ de Northampton, ad abbatem Cluniacensem, cui promittit se decimas certis terminis soluturum.
Reverentissimo in Christo patri ac domino amantissimo H[ugoni], Dei gratia Cluniacensi abbati, frater Th., humilis prior domus Sancti Andreæ de Norhamtona, totusque ejusdem loci conventus, salutem et devotam obedientiam usque ad mortem. Licet domus nostra non solum debitorum onere, quod tantum est, quod fere succumbere nos oportet, immo etiam aliis incommoditatum incursibus innumeris sit oppressa, matri tamen Cluniacensi ecclesiæ, quæ, sicut audivimus, tanta est oppressione gravata quod sine summi pontificis clementi provisione non potest aliquatenus relevari, filiali compatientes affectu, malentes diutius languere quam capud nostrum omnino intereat, vestræ paternitati significamus præsentibus litteris promittentes quod infra instans capitulum generale, quod, actore Deo, celebrandum est dominica tertia post Pascha, ad vos mittemus nostrum sollempnem nuntium, qui nomine nostro vobiscum componet de summa et terminis decimæ triennii, prout in mandato apostolico continetur, de vestræ tamen benignitatis misericordia potissime confidentes; quæ nisi nobis subvenerit in hac parte, subjacere cogimur perpetuæ paupertati. Datum die lunæ proxima Epiphaniæ, anno Domini Mo CCo XXXo VIIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung