CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4742     View  [Back]
Litteræ Galteri de Savianges et Guillelmi, fratris ejus, ad abbatem Cluniacensem, etc., super «quitatione plegiationis pro burgensibus Lugdunensibus».
Viro discreto et religioso domino et amico suo karissimo abbati Cluniacensi et amicis suis carissimis, domino Jofrido Viridi, Petro et Jofrido de Bosco, burgensibus Cluniaci, dominus Galterus de Savianges et Guillermus, frater suus, salutem et amorem. Noveritis quod nos Bernardum de Chaponaio et Mathæum de Fuer, cives Lugdunenses, quittavimus omnino et absolvimus de captione quam ipsis fecimus prope Plimernum in procin[c]tu itineris sui ad nundinas Lagniaci proximo præteritas. Vos etiam, qui pro ipsis occasione hujus captionis nobis respondebatis, similiter quittavimus et absolvimus. Vestris vero litteris, domine abbas Cluniacensis, quas super hoc habuimus, renumtiamus penitus. Et si aliquis ipsas prætenderet, nullius reputamus esse valoris. Et quia sigillum non habemus, dominum ducem rogavimus, ut sigillum suum faceret apponi. Datum apud Belnam, die mercurii proxima ante mediam Quatragesimam, anno Domini Mo CCo XXXo octavo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung