CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4746     View  [Back]
Litteræ monachorum conventus Sancti Salvatoris de Bermundens ad abbatem Cluniacensem, quibus exorant eum ut veniat in auxilium domui eorum.
Reverentissimo patri in Christo ac domino amantissimo H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, devoti filii supprior et conventus Sancti Salvatoris de Bermundens, salutem et tam debitam quam devotam cum summa devotione obedientiam. Memores quod domino Rad., priori de Alneto, nuntio vestro in Anglia, promisimus, quod infra instans capitulum generale ad paternitatem vestram nuntium nostrum sollempnem transmitteremus beneplacitum vestrum auditurum et vobiscum, prout possibilitati nostræ suppetit, super petitione decimæ triennii compositurum, nos autem venerabilem patrem et priorem nostrum, latorem præsentium, excellentiæ vestræ destinamus, filiali devotione et humilitate qua decet paternitatem vestram exorantes, quatenus benignitas vestra taliter se erga nos habeat in præsenti ne nos (quod absit!) perpetuæ subdamur paupertati. Non enim vestram lateret prudentiam quantis ruinarum, debitorum et aliorum incommodorum domus nostra sit exposita periculis, ita quod vix aut nunquam adiciet ut de tanta inopia resurgat. Præterea graviter de novo oneratur domini regis taillagiis, exactionibus domini legati, hospitum superventibus, quod sine maximo domus nostræ scandalo et populi terræ tumultu aliquatenus omittere possemus, maxime cum domus nostra regi et regno statuatur spectaculum. Illud præterea sanctitati vestræ suggerimus, si domino regi innotuerit, de cujus dominicatura fundati sumus, quod occasione istius decimæ conventus nostri numerus minuatur vel hospitalitas consueta aliquatenus subtrahatur, rancorem ipsius et indignationem inestimabiliter incurremus. Ceterum episcopi, Londoniensis videlicet, Roffensis, Lincolniensis, Bathoniensis, archidiaconus et officialis Wintoniensis, in quorum diocesibus decimas, ecclesias vel alias possessiones possidemus, nobis verbis probrosis insultant, quotiens in eorum præsentia pro quibuscumque domus nostræ negotiis comparemus, dicentes publice perditioni traditum, nec elemosinam esse, set peccatum quicquid beneficii nobis a quibuscunque fuerit collatum. Quod vobis præfatus prior noster, lator præsentium, plenius poterit explicare. Vestræ igitur benivolentiæ, de qua summam reportamus fiduciam, pedibus vestris provoluti, flexis genibus, fusis lacrimis, humiliter supplicamus, quatinus filiorum vestrorum necessitatibus paterno compatientes affectu, misericordiæ vestræ habundantiam sic ostendatis, ut caritatis vestræ et familiaritatis antiquæ integritas hac vice erga nos evidenter et efficaciter propaletur, scituri quod grave nobis videretur et perniciosum, si in diebus nostris aliqua obedientiæ vel indevotionis notaremur infamia, cum prædecessores nostri semper extiterint obedientes. Quod nequaquam continget, nisi oneris impositi immoderata gravitas nos turpiter succumbere compellat. Valeat et vigeat paternitas vestra per tempora diuturna. Actum anno Domini Mo CCo XXXVIIIo, dominica in Ramis Palmarum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung