CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4748     View  [Back]
Litteræ H., prioris Sanctæ Milburgæ Wenlochii, ad abbatem Cluniacensem pro mutuo facto domui de Vuasto.
Reverentissimo domino et patri in Christo karissimo domno abbati Cluniacensi, frater H., minister humilis fratrum ecclesiæ Sanctæ Milburgæ de Wenl[ochio], salutem et obedientiam devotam. Noverit paternitas vestra, quod cum præter consilium et voluntatem nostram P., monachus, consanguineus noster, receperit domum de Wasto, idem litteras nobis ex[h]ibuit vestræ benignitatis deprecatorias, ut eidem in necessitatibus domus jamdictæ consilium et auxilium impenderemus. Nos igitur vestris precibus moti, centum libras Parisienses mutuavimus eidem in necessariores usus dictæ domus convertendas et ad usuras obstruendas. Rogamus igitur paternitatem vestram, quatinus dictas centum libras nobis solvi pro rata decimæ nostræ computandas faciatis, et nos per litteras patentes, si placet, inde certiores reddatis. In cujus rei testimonium has litteras patentes vestræ transmittimus paternitati. Datum apud Wenl[ochium], anno gratiæ Mo CCo XXXo nono, feria tertia proxima post dominica[m] Rexsurrectionis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung