CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4751     View  [Back]
De compositione et pace inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias super jurisdictione.
Notum sit presentibus et futuris, quod cum controversia esset inter Cluniacensem et Balmensem ecclesias super subjectione, obedientia et reverentia quam dominus Cluniacensis abbas ab abbate et monachis Balmensibus sibi deberi in multis articulis asserebat, de quibus articulis abbas et monachi Balmenses quosdam nullatenus admitebant, proponentes quod aliqua ab eis minus debite petebantur, tandem, diligenti discussione facta, consentientibus partibus, ita fuit super predicta subjectione, obedientia et reverentia declaratum et ab utraque parte receptum et inviolabiliter approbatum: videlicet quod quotienscunque Balmensis ecclesia pastore fuerit viduata, conventus ejusdem ecclesie hoc denunciabit ecclesie Cluniacensi, scilicet domino abbati, si presens fuerit, vel si fuerit prope Cluniacum ad duas ad plus dietas. Alioquin denunciabunt priori, aut, ipso absente, priori claustrali, aut aliis de ordine, si prior claustralis absens fuerit, et petent licentiam eligendi. Que licentia debet eis benigne et sine difficultate concedi. Alioquin ipsi Balmenses nichilominus ad electionem procedent. Item ydoneam personam de gremio Cluniacensis ecclesie, et non aliumde, eligent. Electum hujusmodi domino abbati Cluniacensi presentabunt, ut ab eo secundum Deum et ordinem confirmetur. Faciet ei obedientiam manualem, et recipiet ab eodem baculum pastoralem. Et etiam jurabit ei et ecclesie Cluniacensi fidelitatem, salvo jure ecclesie Balmensis. Item cum dominus abbas Cluniacensis ad Balmensem ecclesiam venerit, tamquam patrem abbatem honorifice cum processione eum in capite et in menbris recipient, et collocato sibi in claustro sedili, ipso ibi residente, omnes ad ipsum venient, et manus suas inter manus domini abbatis ponentes, recipientur singuli ab eo in osculo pacis, nichil amplius proferentes. Item abbas Balmensis in Cluniacensi ecclesia vel alibi super alios abbates ordinis sedem habebit, preter solum Moysiacensem, qui est superior. Item Balmensem ecclesiam, cum dominus abbas Cluniacensis voluerit, poterit visitare et corrigere correctione digna, aut ad hoc officium priorem Cluniacensem vel priorem claustralem vel aliquem de sociis in ordine vel aliquam personam autenticam, utpote unum de prioribus conventualibus semel in anno destinare. Et hoc idem intelligimus de menbris Balmensis ecclesie quantum ad dominum abbatem, si ibi personaliter voluerit visitare. Qui visitator vel visitatores, si aliqua correctione digna invenerint, abbati Balmensi denunciabunt, ut ea corrigat et emendet. Quod si noluerit aut non potuerit, per dominum abbatem Cluniacensem vel diffinitores generalis capituli que correctione digna inventa fuerint corrigentur. Hec omnia, sicut superius declarata sunt, nos frater Hugo, Cluniacensis abbas, et totus ejusdem loci conventus et nos Oddo, abbas Balmensis, et totus ejusdem loci conventus, recepimus, approbamus et comfirmamus. Ad cujus rei firmitatem et perpetuam evidentiam, presentem scripturam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari. Datum anno Domini Mo CC XXXo nono, in crastino Pentecostes.
(Au dos:) Quedam concordia facta de jurisdictione quam habet eclesia Cluniacensis super ecclesiam Balmensem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung