CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4759     View  [Back]
Litteræ Gregorii papæ IX, ad abbatem Sancti Antonini Appamiarum, de ecclesiis in quibus monachi Moissiacenses presbyteros sæculares habent.
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ... abbati Sancti Antonini Appamiarum, Tolosane diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum ... abbatis et conventus Moysiacensis, Cluniacensis ordinis, fuit propositum coram nobis, quod cum ipsi quasdam ecclesias habeant, in quarum singulis duo vel plures monachi commorantes habent secum presbiteros seculares, qui hactenus cum eisdem monachis communiter consueverunt sue sustentationi percipere oportuna, venerabiles fratres nostri ... archiepiscopus Narbonensis et Tolosanus ac quidam alii episcopi, in quorum diocesibus ecclesie ipse consistunt, eorum consuetudinem hactenus observatam immutare volentes, eos super portionibus eisdem presbiteris pro sustentatione sua de ipsarum proventibus assignandis, quamquam dicti monachi jura episcopalia solvant ac alia onera earumdem ecclesiarum supportent, contra justitiam gravant et molestant. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit [appellatione remota] decernas, faciens quod decreveris auctoritate nostra firmiter observari. Testes [autem qui fuerint nominati,] si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam [appellatione cessante compellas veritati] testimonium perhibere. Datum Laterani, VIII idus martii, [pontificatus nostri]anno tertio decimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung