CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4761     View  [Back]
Litteræ prioris de Bromholm ad abbatem Cluniacensem, quibus mandat se mittere ei Johannem, monachum, et Adam de Bromholm pro compositione decimæ.
Venerabili patri ac domino in Christo karissimo, domino H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, frater V., prior de Bromholm, et ejusdem loci conventus, salutem et debitam in omnibus obedientiam et reverentiam. Desolationem nostræ matricis ecclesiæ attendentes, quæ inter ceteras mundi ecclesias nobilis semper est habita, ipsam relevare oppressam congruo optamus subsidio. Refrigescente tamen caritate, propter quod more solito elemosinas pauperum tam opulenter non recipimus, potestas juvandi nostræ non respondet voluntati. Verum quod possumus inpendere volumus. Mittimus igitur ad vos fratrem Johannem, ecclesiæ nostræ monachum, et dilectum clericum nostrum Adam de Bromholm, ad componendum vobiscum super decima bonorum nostrorum auctoritate apostolica a nobis petita, ratum et gratum habituri quicquid per ipsos super dicto negotio factum fuerit. Datum apud Bromholm, XIII kal. aprilis, anno Domini Mo CCo XXXo VIIIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung