CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4763     View  [Back]
Bulla Gregorii papæ IX, qua confirmat possessiones monasterii Moissiacensis.
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii sanctorum apostolorum Petri et Pauli de Moysiaco, Cluniacensis ordinis, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Quotiens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere ac petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium sanctorum apostolorum Petri et Pauli de Moysiaco, Catturcensis diocesis, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblacione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda: locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; villam Moysiacam cum omnibus pertinentiis suis; Sancti Michaelis, Sancti Jacobi et Sancte Marie de Portu capellas, et de Guilaran; Sancti Ansberti et de Puncta hospitalia, cum ecclesia Sancti Ansberti, decimis et aliis pertinentiis suis; Sancti Laurentii, Sancti Christofori de Biarose, Sancti Petri de Bodor, Sancti Martialis, Sancti Stephani de Liçac, de Guarda, et Sancti Petri de Biule ecclesias, cum villis in quibus ecclesie ipse consistunt, decimis et aliis pertinentiis eorumdem; Durivelleris, de Piscatoriis et de Mavise villarum prioratus, cum eisdem villis, decimis et aliis pertinentiis eorumdem; ecclesiam ville de Boixha, cum eadem villa, decimis et aliis pertinentiis suis; de Calciata, de Bruniguel, de Lapeirosa et de Cos prioratus, cum decimis et aliis pertinentiis eorumdem; Sancti Martini, Sancti Vincentii de Auteiaco, Sancte Liberate, Sancti Amancii, Sancti Martini, Sancte Marie, Sancti Petri de Casex, Sancti Saturnini de Bos, Sancti Johannis de Pertica, Sancti Saturnini, que conjuncta est ecclesie Sancti Petri de Ciriaco, Sancti Petri de Brugariis, Sancte Marie de Troilo, de Cogornaco, de Gratacunba, Sancti Lupi de Malausa, de Salx, Sancti Sulpicii et Sancti Mauricii ecclesias, cum decimis et aliis pertinenciis suis; [dominium] castrorum ... In civitate Tolosana, monasterium Sancte Marie Deaurate, prioratum Sancti Petri de Quoquinis, hospitale quod dicitur Bernardi Mainaderii; in diocesi Tolosanensi, abbatiam Sancti Petri Lesatensis, monasterium et villam de Conquitis, cum de Vereriis, de Buceto et de Rupecerasea ecclesiis, decimis et aliis pertinentiis suis, castrum de Rupecerasea, prioratum et villam de Scatalingiis, cum Sancti Saturnini de Begoneg, Sancti Juliani et Sancti Jacobi de Fromishard ecclesiis, decimis et aliis pertinentiis suis; de Gardella, Salvetatis, de Monterebello et Sancti Martini de Mauçaco prioratus et villas, cum decimis et aliis pertinentiis suis; Sancti Gervasii de Seirinhaco, Sancti Laufarii et Castri Sarraceni prioratus, cum Sancti Salvatoris et Sancti Germani ecclesiis, decimis et aliis pertinentiis suis; Sancte Marie de Lobaresciis, de Villamaterio, Sancti Rustici, de Assiniano, de Corduba, de Bisingis, de Monteberterio et de Castromeirano ecclesias, cum decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Lactorensi, monasterium Sancti Genii, cum prioratu de Guaçalpuig, prioratum et villam Sancti Nicolai, cum decimis et aliis pertinentiis suis; de Lasancta, de Blanqueto, Sancti Clari de Varenis, de Sarraciaco, de Flamalingo, de Alciano, de Onols, Sancti Martini, Sancti Quiraci, Sancti Hilarii et Sancti Saturnini de Mansionisvilla ecclesias, cum decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Agennensi, abbatiam Sancti Gervasii de Exis, de Masqueriis et de Pomeriovico prioratus et villas, cum decimis et aliis pertinentiis suis; de Guidorvilla, Sancti Amancii de Tarrago, de Verbegaria, de Angartiaco, de Castello, Sancti Lupi et de Christiniaco ecclesias, cum decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Ruthenensi, monasterium Sancti Johannis de Frigore, de Villanova et de Salmutio prioratus et villas, cum decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Albiensi, ecclesiam Sancte Marie dels {corr: del} Essornaç, prioratum Sancte Marie de Rabastenes, cum Sancte Marie de Castro de Laperussella, Sancti Amancii, Sancti Johannis de Bobole, de Blaunaco et de Puguiallo ecclesiis, decimis et aliis pertinentiis suis; de Securio et de la Pereira prioratus et villas, cum Sancti Petri et Sancti Andreæ ecclesiis, decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Petragoricensi, de Sedilhaco et de Senaco prioratus, cum ecclesia de Donia, decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Claromontensi, prioratum et villam de B[r]edom, cum decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Narbonensi, Sancte Marie de Cuberiis, Sancti Pauli in Valleolei, de Fenolhades, Sancte Marie de Salella prioratus, cum ecclesia Sancti Martini, decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Elnensi, abbatiam Sancte Marie Arulensis, cum decimis et aliis pertinentiis suis; in diocesi Gerundensi, monasterium et villam Sancti Petri de Campo Rotundo, cum decimis et aliis pertinentiis suis; necnon et alias possessiones cum pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus vel sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere [et eos absque] contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in monasterio vestro professionem, fas sit sine abbatis sui licentia, nisi artioris religionis obtentu, de eodem loco discedere; [discedentem vero] absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, [suppressa voce, divina] officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad ordines fuerint promovendi, a diocesano susc[ipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit] et gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper, ut infra fines parrochie vestre nullus sine assensu [diocesani episcopi et vestro] capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis pontificum Romanorum. Ad hec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis, seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis [secularibusve personis] a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interd[icti sint aut] publice usurarii, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes, que a laicis [detinentur] redimendi et legitime liberandi de manibus eorumdem, et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi, libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum; paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem [impo]nere, sanguinem fundere, hominem temere capere seu interficere, seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio vestro concessas, vel [liber]tates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus [ergo, ut] nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum [gubernatione] ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica justicia, ac in predictis decimis moderatione concilii generalis. Si qua [igitur in futurum] ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestati[s honorisque sui careat] dignitate reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine [districte subjaceat ultioni]. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis [inveniant.] Amen. (Cercles et Bene valete.) Ego Gregorius, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. Ego Johannes, tituli Sancte Praxedis presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Stephanus, Sancte Marie trans Tiberim tituli Calixti presbiter cardinalis, subscripsi. Ego Romanus, Portuensis et Sancte Rufine episcopus, subscripsi. Ego Rainaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus, subscripsi. Ego Guifredus, Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Rainerius, Sancte Marie in Cosmidin diaconus cardinalis, subscripsi. Ego Robertus, Sancti Eustachii diaconus cardinalis, subscripsi. Ego Riccardus, Sancti Angeli diaconus cardinalis, subscripsi. Datum Laterani, per manum fratris Jacobi, de ordine fratrum predicatorum, Sancte Romane ecclesie vicecancellarii, XV kalendas augusti, indictione [XIII], incarnationis dominice anno Mo CCo XL, pontificatus vero domini Gregorii pape noni anno quarto decimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung