CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4765     View  [Back]
Litteræ priorum de Berbezillo et de Roncenac ad abbatem Cluniacensem, de priore de Bercegol.
Reverentissimo domino patri in Christo Hugoni, summa Dei providentia abbati Cluniacensi, humiles priores de Berbezillo et de Roncenac, salutem et debitam in omnibus obedientiam usque ad mortem. Cum nos pro mandato vestro adque licentia nuper apud Sanctum Laurentium de Bercogol personaliter accederemus causa inquirendi utrum G., prior ejusdem loci, per visitatores anni præteriti amotus fuerat a dicto loco, et qualiter absque vestri gratia ibidem se intruserat postmodum, mandantes nobis insuper, quod eum amoveremus ab eodem loco, si fuerat amovendus, et si forte contra mandatum vestrum inobediens esse præsumeret aut rebellis, vobis rescriberemus, et ut præterea per captionem corporis sui, si necesse esset, eundem cogeremus, assignantes ei mansionem apud Mougon, ex parte vestra. Nobis vero existentibus [in] dicto loco causa proprie mandatum hujusmodi fideliter exequendi, adque diligenter inquirentibus de amocione dicti G. qualiter fieret, quia cum per quosdam fratres nostros monachos et alios multos homines didicerimus ipsum fuisse amotum ex mandato proprio visitatorum, nos volentes deinde procedere ulterius secundum quod nobis injunctum fuerat a vobis, dictus G. noluit adquiescere dictis nostris. Adduxerat enim ibi secum quam plurimos homines seculares contra mandatum vestrum pocius litigantes, quorum consilio nobis et mandato vestro per verba singula respondebat. Et sicut postmodum pro certo dici audivimus, servientes senescalli nobis insidias foris tetenderant tali modo, quod si nos corpus suum caperemus, equitaturas nostras sine dubio per violentiam auferrent a nobis, adque ipsum, ut dicitur, liberarent. Certum est enim quia conduxerat omnes istos, tam litigantes quam servientes, adque distribuerat illis bona domus, ut eum in hoc casu specialiter sustinerent. Et quoniam timebamus ne pravum scandalum super horiretur, in quantum potuimus pacienter nos habuimus erga illum, amoventes eum a dicto loco tam pro diffamatione corporis sui quam pro dissipacione domus, et assignantes eidem mansionem apud Mougo, vobis vindictam penitus reservantes. Præterea accepta licencia, et habito a vobis mandato recedendi, homines domus et animalia capi fecit a ballivis et senescallis terræ, et ipse personaliter accessit ad locum prioratus cum senescallo, asserens se esse priorem, dictam domum per vim cupiens retinere. Quapropter, pater sanctissime, vestram clemenciam suppliciter exoramus, quatinus si dictus G. ad vos diverterit, super his factis disciplinam a vobis accipiat competentem, et, si vobis placeat, taliter illum habeatis aut haberi faciatis ne, quod multum desiderat, ut dicit, genti vestræ damnum aliquod facere valeat, et quod absit! Valete, domine. Datum sexta feria post festum beati Jacobi, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung