CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4766     View  [Back]
Charta qua Jacobus, capicerius Drocensis, notum facit se teneri ad solvendum Cluniacensi monasterio sexaginta libras Parisiensium pro domo de Alneto sibi ad vitam suam commissa.
Universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, Jacobus, capicerius Drocensis, clericus nobilis viri ... comitis Boloniæ, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod cum venerabiles viri frater Hugo, humilis abbas Cluniacensis, totusque ejusdem loci conventus domum suam de Alneto, Parisiensis dyocesis, mihi concesserint per consilium venerabilium virorum de Caritate et Sancti Martini de Campis Parisiensis priorum, ad vitam meam tenendam libere et possidendam, ego teneor eisdem singulis annis solvere apud Sanctum Martinum de Campis in Purificatione beatæ Mariæ sexaginta libras Parisiensium, nomine annuæ censæ et procurare ibidem duos monachos regulariter in victu et vestitu et alia domus onera sustinere et dictum abbatem, si ad locum venerit, bis in anno procurare. Si vero dicti monachi in dicta domo minus honeste se habeant, ad petitionem meam ambos vel eorum alterum dicti abbas et conventus vel prior Sancti Martini amoverent, et alios vel alium ipsi vel idem prior ibidem mitterent. Promiserunt vero mihi dicti abbas et conventus bona fide, quod nec per ipsos nec per alios nomine eorum, me vel meos super dicta domo vel ejus pertinenciis vexabunt sive infestabunt, nec procurabunt meam vexationem nec facient procurari. Sed si contingeret, quod super dicta domo vel ejus appendiciis per ipsos vel per aliquem ipsorum vel suorum auctoritate litterarum apostolicarum sive indulgentiarum impetratarum jam vel de cetero impetrandarum vel alio quolibet modo inquietarer vel infestarer, dicti abbas et conventus mihi ad interesse tenerentur. Post decessum vero meum, sæpedicta domus ad ipsos quita et libera cum omni melioratione sua revertetur. Sed de mobilibus ibidem existentibus ad voluntatem meam disponere potero, dum tamen in festo beati Johannis Baptistæ quita remaneat et in tali statu in quo nunc est quoad animalia, segetes et agriculturam, et de pensionibus transacti termini ante dictum festum ipsis fuerit satisfactum. Status vero dictæ domus in litteris ... prioris Sancti Martini et litteris meis plenius continetur. Ego autem feci fidelitatem ecclesiæ Cluniacensi, et juravi quod jura et possessiones dictæ domus pro posse meo bona fide tuebor, et quod dictas possessiones non alienabo. Promitto etiam bona fide, quod si aliqua jura vel possessiones dictæ domus sunt alienata, quod ea [ad] jus et proprietatem dictæ domus pro posse meo legitime revocabo. In cujus rei testimonium et munimen sigillum meum præsentibus litteris dignum duxi apponendum. Actum anno Domini Mo CCo quadragesimo, mense julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung