CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4770     View  [Back]
Charta qua R., Belvacensis episcopus, notum facit Jacobum, capicerium Drocensem, recognovisse se teneri ad solvendum Cluniacensi ecclesiæ sexaginta libras pro domo de Alneto.
R., miseratione divina Belvacensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod in presentia nostra constitutus Jacobus, capicerius Drocensis, clericus nobilis viri comitis Bolonie, recognovit se teneri venerabilibus viris abbati et conventui Cluniacensi, etc. usque: pro domo sua de Alneto, Parisiensis diocesis, quandiu vixerit, etc. usque: in anno procurare. Post decessum vero, etc. usque: fuerit satisfactum. Dictus autem Jacobus fecit fidelitatem, etc. usque: non alienabit. Promisit etiam bona fide, etc. usque: revocabit. Et hec omnia supradicta promisit dictus Jacobus coram nobis se observaturum bona fide. In quibus, si defecerit idem Jacobus, nos ad omnes redditus quos habet in diocesi nostra assignaremus ad petitionem predictorum abbatis et conventus, donec eisdem esset plenius satisfactum. In cujus rei testimonium et munimen, ad petitionem dicti Jacobi, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo, in die beati Dionisii. (Trace du sceau)
(Au dos:) De conventione et censu domus de Alneto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung