CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4771     View  [Back]
Charta qua Robertus, Belvacensis episcopus, recognoscit se teneri ad solvendum ecclesiæ Cluniacensi sexaginta libras pro domo de Buriaco.
Universis præsentes litteras inspecturis, R., divina miseratione Belvacensis ecclesiæ minister humilis, in Domino salutem. Noveritis nos a viris religiosis abbate et conventu Cluniacensi domum sive prioratum de Buriaco, amotis inde monachis, secundum quod in litteris dictorum abbatis et conventus plenius continetur, recepisse imperpetuum sub annuo censu, scilicet septuaginta librarum Parisiensium singulis annis infra octabas Sancti Martini hyemalis eisdem persolvendarum pro dicta domo et pertinentiis suis, ita quod si in dicti census solutione nos vel successores nostri deficeremus, dicti abbas et conventus dictam domum in manu sua tenerent, donec de dicto censu eis a nobis vel a successoribus nostris plenius esset satisfactum. Pertinentiæ autem dictæ domus he sunt: scilicet viginti quinque arpenta vinearum sita apud Buriacum, Angiacum, Moyacum et Meraz, una carrucata terræ sita apud Dominici Locum et Buriacum, quindecim arpenta pratorum sita apud Buriacum et Angiacum, quindecim arpenta nemoris et alneti sita apud Dominici Locum et Buriacum, hospites circiter quinquaginta, qui valent circiter septem libras annuatim, duodecim modii tam bladi quam avenæ annui redditus, et decima vini, quæ valet circiter quatuor modios vini annuatim. Hæc autem omnia apud nos vel successores nostros sine divisione aliqua cum omni integritate permanebunt, ut si nos vel successores nostros in solutione septuaginta librarum prædictarum deficere contingeret, prædicta omnia dicti abbas et conventus in manu sua tenebunt, donec de dictis septuaginta libris et arreragiis plenius esset satisfactum. Quod ut ratum sit et firmum, præsentes litteras sigilli nostri appensione duximus confirmandas. Nos vero decanus et capitulum Belvacense, prædictas conventiones ratas et firmas habentes, præsentibus litteris ad hujus rei confirmationem sigillum capituli nostri duximus apponendum. Actum anno Domini Mo CCo quadragesimo, mense novembri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung