Litteræ H., prioris Paterniaci, ad priorem Cluniacensem, de excusatione pro absentia sua a capitulo generali.
Venerabilibus in Christo patribus priori Cluniacensi ceterisque sociis ejus in ordine sanctoque ejusdem loci conventui, frater H., humilis
prior Paterniaci, salutem et debitam obedientiam cum salute. Paternitati vestræ dignum duxi declarare, quod cum ego in prima ebdomada Adventus Domini venissem in Alemania, domum nostram quam habemus in Columbarum
(sic) visitaturus, ego sperabam ad vos reverti cicius quam non feci, quia ipsam domum inveni tantis debitis oppressam et omnibus bonis temporalibus desolatam, quod ibi Deo servientes non habebant unde possent substentari. Insuper libri et calices [a] debitoribus tenebantur, et omnes domus ruinam penitus minabantur. Unde cum nullum monacum vel aliam personam possem invenire per quam dicta domus posset restaurari, tandem prudentum hominum usus consilio, volui de redditibus dictæ domus ad sex annos obligare, ut per hoc tota domus posset de cetero relevari. Contigit quod dominus rex Allemaniæ advocatis suis præcepit sub fidelitate qua tenentur eidem, quod omnia bona dictæ domus, tam mobilia quam inmobilia, regia potestate confiscarent et in manibus suis retinerent. Unde præ nimio dolore in memet ipso anxiatus, quid facerem penitus ignorabam; quia respiciens eram ad auxilium hominum, et non erat. Tamen confidens in Domino, qui non derelinquit sperantem in se, dicens cum propheta: «Deus, ne elongeris a me, Deus meus in auxilium meum respice», iter in Passione Domini ad curiam regis arripui, nec eum inveni. Iterum secunda feria post Pascha adii, et eum minime potui invenire. Reversus, totam familiam meam ægrotantem ad mortem inveni, et adhuc in grabatis gravi infirmitate detinetur. Ego vero nichilominus sperans in Domino, iterum tercio reversus ad curiam, feria quarta ante dominicam qua cantatur Misericordia Domini, per Dei gratiam misericordiam suam consecutus, et omnia bona dictæ ecclesiæ recuperavi. Cum igitur mihi nichil penitus fecisse videretur, quousque de statu domus et de debitis disposuissem, quod nisi fieret, ecclesia penitus destrue[re]tur, et esset novissimus error pejor priore, inde est quod paternitati vestræ in tot et tantis tribulationibus positus, flexis genibus, fusis lacrimis, dignum duxi suppli
candum, quatinus affectu pietatis in hac parte mihi compatientes, et quod capitulo generali interesse non possum pacienter subportantes, absentiam meam apud dominum abbatem et in ipso sanctissimo capitulo excusatam habeatis. Ego tamen, per Dei gratiam, quam cicius potero expediri, et familia mea convaluerit, vita comite ad vos veniam, domino abbati et vobis tamquam bonus filius in omnibus et per omnia devotissime obediturus. Datum aput Columbarum, IIII
o idus aprilis.