CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4775     View  [Back]
Litteræ quibus P. abbas et conventus Monasterii Novi notum faciunt abbati Cluniacensi multa dampna ab episcopo Pictavensi parari contra ipsos, etc.
Sanctissimis patribus ac dominis H[ugoni], Dei gratia venerabili abbati Cluniacensi, et ipsius ecclesiæ sacro conventui, frater P., humilis abbas Monasterii Novi et conventus, totius dilectionis et reverenciæ famulatum. Illi gratis et amicabiliter merentur suscipi, qui ad maternæ consolationis subsidium avidius festinare laborant; et petitiones ipsorum, si a rationis tramite non discordent, effectui debent celeriter mancipari. Cum igitur ecclesia nostra tamquam nobile membrum corpori Cluniacensi sit actenus inseparabiliter conjunctum et unitum, et singulare post Deum ad vos habeamus refugium in necessitatibus nostris, dubitamus nullatenus exaudiri. Sciatis itaque, quod episcopus Pictavensis, occasione cujusdam professionis, quam a me abbate Monasterii Novi in promotione nostra sibi factam fuisse proponit, multa dampna nobis inferre machinatur; quæ si a vobis fuerint subtilius indagata, non solum ecclesiæ nostræ perpetuis temporibus perniciosum periculum, sed etiam jurisdictionis vestræ in ecclesia nostra prejudicium generare videntur. Illam etenim omnimodam dignitatem vestram, quam in abbatia nostra habetis, sibi episcopus appetit vendicare. Nullatenus enim monachos nostros ad sacros ordines promoveret, nisi ei professionem facerent et ei obedienciam se fide promisserint observare. Præterea juxta libitum suum, pro quolibet forefacto fratres nostros vel plures vel omnes interdicto subicit vel excommunicationi. Insuper annualem procurationem in corpore abbatiæ sibi postulat exiberi. Verum quia ex tenore privilegiorum Romanorum pontificum, monasterium nostrum nulli alii nisi abbati Cluniacensi aliqua debet occasione teneri subjectum, et monachos Cluniacenses ubilibet habitantes nullus episcopus vel legatus, nisi ad hoc missus fuerit, excommunicare debet, hæc omnia in præjudicium vestrum esse facta merito probantur. Et quia non possumus duobus dominis servire, vestræ sanctitati, domine pater, attencius supplicamus, quatinus ad ecclesiam nostram et vestram [descendere dignemini]; ut cum præsentes fueritis, ita Deo volente, juxta consilium vestrum pariter et nostrum ecclesiæ nostræ provideatis, ut dignitatem vestram et jurisdictionem integram retineatis et inmunem, et nos in posterum ab hiis exactionibus remaneamus inmunes. Sollempnes nuncios nostros, quos ad vos dirigimus, in hac petitione nostra exaudiatis, et eis tamquam nobis in omnibus indubitanter credatis. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung