CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4776     View  [Back]
Litteræ quibus P. custos et conventus Monasterii Novi notum faciunt abbati Cluniacensi Benedictum Ullac ab ipsis electum fuisse in abbatem, et orant ut electionem istam confirmet.
Sanctissimo patri ac domino abbati Cluniacensi ac sacro conventui, P., custos ordinis Monasterii Novi, et ipsius ecclesiæ totus conventus, promptam cum omni devocione obedienciam. Quia frequenter legimus quod jacula quæ prævidentur minus lædunt, ideo ad evitanda pericula quæ nobis eminebant, karissimos et venerabiles fratres nostros H., priorem nostrum, et P., armarium, ad vos et conventum Cluniacensem destinamus, per ipsos et per litteras nostras patentes devotissime supplicantes, ut ad ecclesiam nostram pariter et vestram descenderetis, ipsi indampnitati attencius provisurus et eam penitus ordinaturus, et etiam quæ corrigenda essent in eadem ecclesia regulariter corrigentes. Sperabamus enim, quod quanto magis ipsi nuncii digniores inter nos fide inveniebantur, tanto cicius ad executionem petitionis nostræ animum vestrum possent inclinare. Verum quia impedientibus negociis usque modo venire distulistis, quæ urgente necessitate fecimus, vobis, ad quem post Deum tota nostra actio unicum habet respectum, notificamus. Noverit ergo sanctitas vestra, quod cum dominus P., abbas Monasterii Novi, nimia proprii corporis anxietate cruciaretur, et tantus esset dolor ægritudinis, quod nullam in agendis suis concederet facultatem, abbatiæ suæ omnino renunciavit. Tunc vero in arto positi, et timentes ne, suadente diabolo, inter nos suscitarentur divisiones et [s]cismata, vel malicia principis contra libertatem ecclesiæ nostræ et jurisdictionem et dominium quod habetis in eadem ecclesia, aliqua instruderetur persona, juxta regulam beati Benedicti convenientes in unum, et dignitatem vestram integram in omnibus retinentes, cum timore Dei et reverencia, venerabilem et karissimum fratrem nostrum et monachum vestrum Benedictum Ullac, priorem Monasterii Novi, unanimiter et concordes in nostrum elegimus pastorem pariter et abbatem. Et quia electio ista ad honorem Dei et tocius ecclesiæ Cluniacensis et etiam ad profectum ecclesiæ nostræ, quantum perpendere possumus, facta esse dignoscitur, supplicamus universitatis vestræ sanctitati, quatinus electionem nostram tam rationabiliter factam amore Dei, si placet, confirmetis, et honus ecclesiæ nostræ in prosequenda appellatione contra episcopum Pictavensem tamquam proprium honus suscipiatis, ita ut ecclesiam nostram de manu eripiatis aliena et ipsam deinceps vestram possideatis propriam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung