CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4777     View  [Back]
Litteræ quibus P. custos et conventus Monasterii Novi notum faciunt abbati Cluniacensi se ratum habere quidquid decreverit super electione abbatis eorum.
Venerabili et karissimo patri domino H., abbati Cluniacensi, frater P., custos ordinis Monasterii Novi, et ipsius ecclesiæ totus conventus, cum debita reverencia et obediencia salutem. Propter pericula quæ videbantur ecclesiæ nostræ imminere super absencia pastoris quo vaccabat ecclesia nostra, nos in electione prioris nostri Ol. processimus; ad cujus electionis confirmationem dilectos fratres nostros Hernaudum, priorem de Moleriis, et Stephanum, præpositum nostrum, atque Guillermum Otonem, comdam abbatem Anguariæ, ad vos et sanctissimum conventum Cluniacensem destinamus. Verum quia ipsa electio videbatur esse facta contra privilegia Cluniacensis ecclesiæ, ipsam consilio Cluniacensis conventus et voluntate ipsius electi et nostrorum nunciorum infirmastis. Postmodum quicquid tam de infirmatione electionis illius per vos et conventum vestrum et nuncios nostros, quam de abbate instituendo ordinastis, ratum habemus et firmum, caveri volentes futuris temporibus ne prædicta electio juri Cluniacensis ecclesiæ præjudicium inferat aut detrimentum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung