CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4781     View  [Back]
Litteræ Stephani, prioris de Teffordia, ad abbatem Cluniacensem quibus promittit nuntium a se ad capitulum generale missum iri.
Reverentissimo patri ac domino amantissimo H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, frater Stephanus, humilis prior Sanctæ Mariæ de Teffordia, totusque ejusdem loci conventus, salutem et devotam obedientiam usque ad mortem. Licet domus vestra Teffordensis, quam vestro et Cluniacensis ecclesiæ nomine custodimus, adeo, sicut novit vestra paternitas, debitorum onere sit oppressa, quod vix adiciet ut resurgat, attendentes tamen desolacionem matris nostræ dictæ Cluniacensis ecclesiæ, cum filiali devocione in quantum possumus condolemus. Maluimus languere diucius, quam capud nostrum omnino intereat, nec quam possit nobis inobedientiæ crimen obprobriosum ascribi. Et inde est, quod vobis significamus tenore præsentium promittentes, quod infra instans vestrum capitulum generale, quod, dante Deo, celebrabitur tertia dominica post Pascha, mittemus ad vos solempnem nuncium nostrum ad inplorandum vestræ misericordiæ levidinem et ad satisfaciendum vobis ultra nostrarum virium facultates de decima quam dominus papa vobis præcipit exiberi. Speramus tamen effectum vestræ mansuetudinis optinere, ne (quod absit!) jugum nimiæ oppressionis nos atterat et confundat. Datum feria quarta post dominicam qua cantatur Reminiscere.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung