CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4789     View  [Back]
Litteræ W., Glasguensis episcopi, quibus notum facit priorem de Passeleto, nomine abbatis et conventus, recognovisse monasterium suum monasterio Cluniacensi subjectum esse, etc.
Universis presentes litteras inspecturis, W., permissione divina ecclesie Glasguensis minister, salutem eternam in Domino. Noverit universitas vestra, quod constitutus in nostra presentia vir religiosus Walterus, prior de Passelet, nostre dyocesis, habens litteras speciales abbatis et conventus de Passelet ad petendum pro eisdem reconciliationem et Cluniacensis ordinis unitatem et ad faciendum ea omnia que hujusmodi negocium requirebat, coram nobis, pro suo monasterio, est confessus quod ipsum monasterium de Passelet, tamquam monasterium Cluniacensis ordinis, Cluniacensi monasterio est subjectum. Licebit autem conventui de Passelet, cedente vel decedente abbate suo, prout Dominus eis inspiraverit quem decreverint eligere sibi et preficere in abbatem de gremio ipsius ecclesie vel ordinis, et non aliunde; qui creatus abbas, primo vel secundo anno sue creationis personaliter ad Cluniacense monasterium accedet et abbati Cluniacensi obedientiam promittet et faciet manualem, et postmodum de septennio in septennium dictum monasterium in propria persona vel per procuratorem idoneum visitabit. Et dictum monasterium de Passelet abbatem Cluniacensem et visitatores suos benigne recipiet, et correctiones et instituta Cluniacensis ordinis observabit, et procuratori vel camerario Cluniacensi in Anglia commoranti duas marchas argenti, recognitionis nomine, annuatim persolvet, et ab omnibus aliis exactionibus erit liberum et immune, et gaudebit omnibus eisdem privilegiis et immunitatibus, quibus ordo Cluniaci est munitus, et sua propria privilegia et libertates usitatas huc usque in posterum obtinebit. Ad hec autem omnia fideliter observanda et tenenda firmiter nos et successores nostri per substractionem beneficiorum ecclesiasticorum et aliis modis omnibus, cum a dicto abbate Cluniacensi requisiti fuerimus, sine dilatione et occasione prefatos abbatem et conventum de Passelet compellemus. In horum autem memoriam et testimonium, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum et actum anno Domini Mo CCo quadragesimo, mense martio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung