CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4793     View  [Back]
Litteræ Aymerici, abbatis Mauziacensis, ad abbatem Cluniacensem, cui mandat se maximum dolorem de captione ejus accepisse, etc.
Reverendo patri ac domino H[ugoni], Dei gratia Cluniacensi abbati, A., divina permissione Mauziacensis abbas, salutem, etc. Novit ille qui omnia novit antequam fiant tamquam tristitiam et dolorem patimur de captione vestra et de detentione, et nullum potest esse nobis remedium nisi per deliberationem vestri corporis, quod corporaliter videamus, super quo requireremus festinum medicamentum. Veruntamen scire desideramus quomodo est vobis, quia nos per Dei gratiam sani sumus et incolumes; quod de vobis, si posset fieri, cotidie affectaremus. Et cum prior vester Siviniacensis viam universæ carnis de novo sit ingressus, paternitatem vestram, de qua multum confidimus, duximus exorandam quatinus desolationi ipsius prioratus compaciendo, et ejus utilitatem attendendo, eumdem prioratum viro provido et discreto, sicut novit vestra paternitas, fratri P., decano Langiaci, concedatis, et placeat vobis facere quod rogatur; quia non tantum utilitas ejusdem prioratus acquiritur, sed decus et commodum ecclesiæ Cluniacensis procuratur. Vel si ad præsens istud facere vobis non sit licitum, saltim mandetis priori vestro Cluniacensi, ne ibidem aliquem instituat in priorem, quousque veneritis ad partes nostras. Valete, et quicquid vobis placuerit nobis remandetis. Datum die dominica in festo beati Andreæ, anno Domini Mo CCo quadragesimo secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung