CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4795     View  [Back]
Charta qua Guillelmus, archidiaconus Matisconensis, notum facit Hugonem de Petra Campi obligavisse Cluniacensi ecclesiæ condaminam de Venes, etc.
Universis præsentes litteras inspecturis, magister Guillermus, archidiaconus Masticonensis, salutem in Domino. Universitati vestræ notum fieri volumus, quod constitutus in nostra præsentia dominus Hugo de Petra Campi, miles, obligavit majori priori Cluniacensi, nomine Cluniacensis ecclesiæ, condeminiam suam, quæ dicitur de Venes, et etiam quicquid habet in stanno de Sancto Ypolito vel in terra in qua situm est dictum stannum; item quicquid inde debuit percipere a tempore quo ecclesia Cluniacensis tenuit stannum antedictum, pro centum solidis Cluniacensis monetæ, de quibus conffessus est coram nobis sibi satisfactum fuisse in pecunia numerata. Convenit siquidem inter dictum H. et ecclesiam quod ipsa ecclesia de fructibus condeminæ prædictæ nichil percipiet usque ad tres annos. In qarto vero anno et aliis sequentibus debent dicti centum solidi persolvi de fructibus antedictis. In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti H., tradidimus Cluniacensi ecclesiæ præsentes litteras sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini Mo CCo XLo secundo, feria IIIIa post dominicam qua cantatur Reminiscere.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung