CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4803     View  [Back]
Litteræ quibus Raimundus, abbas Moissiacensis, mandat abbati Cluniacensi se electionem W. de Becenis in abbatem Figiacensis ecclesiæ confirmavisse, etc.
Reverendo in Christo patri H[ugoni], Dei providencia abbati Cluniacensi, frater R. dictus abbas Moisiacensis, salutem et obedienciam tam debitam quam devotam cum omni reverencia et honore. Paternitati vestræ insinuacione præsencium intimamus, quod cum de persona venerabilis et karissimi fratris nostri W. de Becenis in Figiacensi ecclesia nuper fuerit electio celebrata, nos ipsius personam cognoscentes litteratam, idoneam et honestam, tamquam ejus cujus conversatio nobis ab infantia fuit nota, ipsam electionem auctoritate vestra confirmavimus. Prædictus vero W. promissit in manu nostra, coram multis tam clericis quam laicis, obedienciam et fidelitatem vobis et successoribus vestris et Cluniacensi ecclesiæ in perpetuum observandam. Promissit etiam, quod eamdem promissionem sollempnizaret coram vobis in Cluniacensi ecclesia infra annum. Datum Cluniaci, anno Domini Mo CCo XLIIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung