CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4804     View  [Back]
Litteræ Stephani, subprioris Romani monasterii, ad abbatem Cluniacensem, de visitatione W. de Rossillon.
Reverendo patri ac domino H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, frater Stephanus, subprior, totusque conventus Romani Monasterii, salutem et obedientiam debitam ac devotam. Paternitati vestræ supplicantes innotescimus, quod W. de Rosselynus (sic), mandato prioris et prioris claustralis, et dominorum in ordine Cluniacensi, visitator in Alemania, feria tercia post Palmas venit apud Romanum Monasterium causa visitationis, quem, prout debuimus, benigne recepimus et honeste. Eundem vero prior et nos rogavimus humiliter et devote, ut ibidem moram faceret quousque obedienciarios et monachos nostros absentes, bona ecclesiæ nostræ inquirentes, ad dictam visitationem præsentialiter haberemus. Quos attendere recusavit. Sed statim litteris visitationis ostensis in capitulo, in visitatione prout placuit processit, ac recessit, affirmans quod esse domus Romani Monasterii, quod modo inquisierat, et adhuc per quatuor annos prius noverat, diceret et ostenderet ubi deberet. Unde credimus et speramus quod, propter consanguineitatem et affinitatem quam habet erga dominum Guemardum, priori nostro et conventui Romani Monasterii odium deferat, dissensionemque inter nos et priorem libenter poneret, per quam ecclesia Romani Monasterii magnum reciperet detrimentum. Super quo paternitati vestræ flendo supplicamus et quæsumus, quatinus verbis dicti W. de Rosselynus, si quid contra priorem et nos egerit aut dixerit, non credatis, cum in spirit[u]alibus et temporalibus facta nostra secundum Deum et homines commendentur. De hiis vero, si in aliquibus dubitaveritis, rogamus et obsecramus vos in Domino, quatinus cum priore nostro, si vobis placuerit, duos viros idoneos et honestos nobis transmittatis, qui esse domus nostræ secundum Deum et ordinem inquirant, et corrigant corrigenda. Actum anno Domini Mo CCo XLIIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung