Litteræ E., subprioris Lentoniensis monasterii, ad abbatem Cluniacensem, de statu debitorum ejusdem domus.
Reverentissimo in Christo patri H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, frater E., supprior Lentoniensis, et totus ejusdem loci conventus, semper obediens et devotus, salutem et obedientiam cum omni reverentia, tam debitam quam devotam. Sanctitati vestræ duximus intimandum, quod venerabilis pater H., prior noster Lentoniensis, in adventu suo, audito compotu de omnibus quæ debebantur, et de hiis quæ inventa fuerunt inpræsentiarum, et etiam de hiis quæ citra principium sequentis annatæ percipi consueverunt in redditibus et proventibus, et facta æstimacione expensarum faciendarum medio tempore tam necessario quam inevitabiliter, ultra omnes assignaciones factas fideliter ad debita solvenda et defectus suplendos, invenit domum tam debitis in manibus creditorum quam defectibus pernecessariis obligatam et honeratam ad summam trescentarum marcarum et amplius, nulla in prædicta summa vel compotu facta mentione de XXVI marcis quæ nobis id est conventui a bonæ memoriæ Rogerio, quondam priore nostro, de vero mutuo debebantur. Ut autem omnis dubietas, quæ de statu nostro circa vos et alios de ordine posset versari, tollatur ex toto, et super statu domus vobis veritas appareat manifeste, præsentibus litteris sigillum conventus nostri de assensu omnium duximus appo
nendum. Datum apud Lentoniam, in crastino Sancti Sebastiani, anno Domini M
o CC
o XLIII
o.