CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4811     View  [Back]
Libellus ab abbate Cluniacensi coram archiepiscopo Viennensi editus in monachos Sancti Ægidii, Nemausensis diocesis, qui Poncium, quondam Salmodiensem abbatem, in suum receperant abbatem.
Coram vobis, domine archiepiscope Vihennensis, judice a domino papa delegato, proponunt abbas et conventus Cluniacensis, quod cum abbas et conventus Sancti Egidii, Nemausensis diocesis, Cluniacensis sint ordinis, et conventus teneatur de ordine Cluniacensi sibi abbatem assumere, si de gremio proprio non elegerint, et in quibusdam aliis juribus eisdem Cluniacensibus etiam teneantur, prout in compositione domini Innocentii pape secundi inter abbaciam Cluniacensem et abbaciam Sancti Egidii factam, et aliis instrumentis continetur; monachi tamen Sancti Egidii tenorem dicte compositionis infringerunt, contrarium in aliquibus faciendo, et maxime quia Poncium, quondam Salmodiensem abbatem, in suum receperunt abbatem: unde petunt dicti abbas et conventus Cluniacenses sibi super hiis satisfieri, et tenorem compositionis in posterum inviolabiliter observari; petunt etiam expensas propter hoc factas et protestantur faciendas, et hec petunt salvo jure addendi et diminuendi, etc. (Le sceau manque)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung