CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4812     View  [Back]
Altercatio inter abbatem Cluniacensem, ex una parte, et procuratorem abbatis et conventus Sancti Ægidii, ex altera, coram Viennensi archiepiscopo a papa delegato.
Anno Domini Mo CCo XLo IIIo, VIIo kalendas marcii, comparuerunt coram nobis J[ohanne] Viennensi archiepiscopo, a domino papa delegato, ... abbas Cluniacensis pro se et conventu suo, ex una parte, et B[ertrandus] Petri, operarius monasterii Sancti Egidii, pro abbate et conventu Sancti Egidii, ex altera, et ad petitionem dicti B. Petri ostensum fuit rescriptum domini pape quod incipit: «Innocentius», etc., et finit: «...», etc., et fuit facta et in scriptis oblata peticio abbatis et conventus Cluniacensium in hunc modum: «Coram vobis», etc. Instante vero dicto abbate Cluniacensi pro se et conventu suo, ut pars altera responderet libello, dicta pars excipiendo proposuit se non teneri respondere multiplici ratione. Primo, quia, cum in rescripto domini pape inter alia contineretur quod: «cum abbas et conventus Sancti Egidii, Cluniacensis ordinis, Uticensis diocesis», etc., cum monasterium Sancti Egidii non sit in Uticensi diocesi, set in Nemausensi, littere domini pape non valent, et ideo non cogitur quis per eas alicui respondere. Item, cum in predictis litteris domini pape contineatur «abbas et conventus Sancti Egidii, Cluniacensis ordinis», cum nec abbas nec conventus Sancti Egidii sint Cluniacensis ordinis, littere impetrate fuerunt suggesta falsitate, et ob hoc debent prorsus viribus carere nec per eas cogitur quis cui respondere. Item monasterium Sancti Egidii habet privilegium seu indulgentiam de non respondendo alicui moventi contra ipsum novam questionem, nisi solummodo coram summo pontifice, et propter hoc, cum in litteris domini pape nulla mentio habeatur de indulgentia predicta, predicte littere domini pape non valent, nec per eas dominus abbas et conventus Sancti Egidii debuerunt in judicium evocari. Unde petit dictus procurator dictorum abbatis et conventus Sancti Egidii dominum abbatem et conventum Cluniacensem sibi propter predicta condempnari in expensis a tempore citationis occasione ipsius factis. Contra quas exceptiones replicatum extitit ex parte Cluniacensium in hunc modum: Et primo contra primam, quia, cum illa verba «Uticensis diocesis» posita fuerint in rescripto domini pape per ignorantiam impetrantis, et sit talis falsitas qua non suggesta littere nichilominus haberentur, patet quod rescriptum domini pape, non obstante predicta exceptione, valet et per ipsum potest pars adversa conveniri, et etiam si nunquam esset facta mentio de diocesi, rescriptum apostolicum nichilominus valeret. Contra secundam exceptionem, qua dicitur «Sancti Egidii, Cluniacensis ordinis», dicit pars Cluniacensis abbatem et conventum Sancti Egidii esse Cluniacensis ordinis, et hoc offert se probaturam. Contra terciam exceptionem, de privilegio seu indulgentia, dicit pars Cluniacensis quod non credit illud privilegium seu indulgentiam a Romana curia emanasse; quod si tamen optentum fuerit, dicit illud non obstare, eo quod est generale, cui derogatur per speciale rescriptum, maxime cum dominus Viennensis utatur vice domini pape in hac causa, et ille facit cujus auctoritate fit. Item, alia ratione non valet, eo quod sit nimis generale, et generalitas talis a jure reprobetur. Nos autem dictus archiepiscopus dictis partibus diem assignavimus, videlicet in crastinum Inventionis Sancte Crucis apud Viennam, ad probandum super predictis exceptionibus et replicationibus quod partes probare voluerint, et ad interloquendum super predictis et ad respondendum libello parti abbatis et conventus Sancti Egidii oblato. (Trace de sceau)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung