CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4813     View  [Back]
Charta qua Guillelmus de Digonia et alii notum faciunt Renaudum de Busseria obligavisse ecclesiæ Cluniacensi omnes res quas habebat in villa et valle de Dardre et in villa Mator.
Nos Guillermus, dominus de Digonia, et Hugo, frater ejus, Robertus Dalmatii et Gaufridus Viridi, milites, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quod cum Renaudus, dominus Busseriæ, tanto esset oppressus onere debitorum, quod consilium congruum [in debitis suis persolvendis] per se vel per amicos apponere non poterat, tandem vir venerabilis et religiosus Hugo, abbas Cluniacensis, eidem R., sicut homini suo compatiens, mutuo pecuniam a suis burgensibus Cluniacensibus accepit usque ad summam quadringentarum librarum Parisiensium, quam eidem Renaudo nomine Cluniacensis ecclesiæ mutuo tradidit, et in numerata pecunia satisfecit, prout idem R. coram nobis recognovit, et de dicta pecunia asseruit sibi fuisse integre satisfactum. Pro dictis vero quadringentis libris Parisiensibus præfato abbati et ecclesiæ Cluniacensi obligavit Renaudus prædictas omnes terras, redditus, proventus et exitus, et quicquid habebat vel habere poterat vel debebat vel alius ab ipso tenebat in villa et valle de Dardre, a Cuteolis usque ad quercum de Biays, tam in longitudine quam in latitudine, et in villa de Mator, cum pertinentiis earum. Quæ omnia tenebat in feodum idem Renaudus a prædicto abbate et ecclesia Cluniacensi, prout confessus est coram nobis. Promisit siquidem dictus R., præstito coram nobis juramento, quod contra obligationem prædictam per se vel per alium non veniet, nec venienti consentiet, nec de prædictis redditibus, proventibus vel exitibus aliquid capiet vel capi faciet vel permittet quousque prædicta summa pecuniæ præfato abbati et ecclesiæ [Cluniacensi] plenarie et integre fuerit persoluta. Immo tam feodum quam omnes redditus, prout superius est expressum, contra omnes eidem abbati et ecclesiæ Cluniacensi et ejus successoribus bona fide garantiet et deffendet. Et proinde ad petitionem dicti Renaudi nos obligavimus in manu dicti abbatis et ecclesiæ Cluniacensis, juramento præstito promittentes quod si dictus R. (quod absit!) res prædictas non garantiret vel conventiones superius expressas in toto vel in parte non teneret, quod nos ad requisitionem dicti abbatis vel ejus mandati, apud Cluniacum teneremus ostagia, inde non exituri quousque prædicto abbati et ecclesiæ Cluniacensi de omnibus dampnis et deperditis esset plenarie satisfactum, et dictos abbatem et conventum teneremur in omnibus supradictis [et] per omnia servare indempnes; et ad hoc firmiter servandum et tenendum, omnia bona nostra mobilia et immobilia ubicumque existentia in manu dicti abbatis et ecclesiæ Cluniacensis propter hoc nichilominus obligantes. Et ad hoc idem heredes nostros adstringimus ac etiam obligamus. Volumus etiam et concessimus ut si præmissa, prout juramento promisimus, non observaremus, quod reverendus pater dominus Æduensis episcopus in nos et totam terram nostram excommunicationis et interdicti sententias promulgaret. Nos vero prædicti Hugo, Robertus Dalmatii et Gaufridus Viridi, quia sigilla propria non habebamus, sigillum prædicti G., domini de Digonia, præsentibus litteris pro nobis rogavimus apponi. Et ego præfatus Guillelmus, dominus de Digonia, ad instantiam prædictorum Hugonis, fratris mei, R. Dalmatii et G. Viridi, sigillum meum præsentibus litteris pro me et pro ipsis apponi feci in testimonium veritatis. Actum anno Domini Mo CCo XLo IIIo, mense februario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung