CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4827     View  [Back]
Litteræ quibus Fulco, abbas Monasterii Novi, rogat abbatem Cluniacensem ut ipsum servare curet immunem a subsidio terræ sanctæ.
Sanctissimo patri H[ugoni], Dei gratia venerabili abbati et domino Cluniacensi, frater F[ulco], suus humilis abbas Monasterii Novi Pictavensis, salutem et obedienciam cum reverencia debita et devota. Paternitati vestræ notum facimus, quod dominus papa universitatem ecclesiarum tam exemptarum quam aliarum provinciarum Burdegalensis et Bituricensis per dominum Rothomagensem et collegas suos moneri fecit ut prælati ecclesiarum in subsidium terræ sanctæ decimam proventuum et reddituum suarum ecclesiarum solvendo misericorditer providerent. Nos vero in Burdegalensi provincia existentes, tam exempti quam non exempti, ad sedem apostolicam sollempnes nuncios cum litteris universorum transmisimus responsum domini papæ super hoc recepturos. De quo responso adhuc non possumus esse certi. Unde cum vos sub simili facto in subsidium ecclesiæ vestræ et nostræ a domino papa decimas ab ecclesiis vobis subjectis per triennium petieritis impertiri, habentes super hoc speciale mandatum ad archiepiscopum Rothomagensem et collegas suos super executione hujusmodi facienda, cum nobis valde grave esset et honerosum, non possemus sine destructione nostræ ecclesiæ sustinere in duabus decimis persolvendis, et maxime cum nos omnes inopinatos casus sustinuerimus propter aquarum dilivium et propter multa alia impedimenta quæ vos ignorare non credimus et per vestros nuncios poteritis esse certus, paternitatem vestram in quantum possumus exoramus et tamquam patri et domino supplicamus, quatinus paupertati ecclesiæ nostræ et vestræ pocius et menbrorum suorum providere curetis, ne afflictæ ecclesiæ afflictio imponatur, et ne tribus modis præmissis ecclesia obprimatur. Quocirca eidem vestræ paternitati in quantum possumus supplicamus, quatinus vestras patentes litteras nobis et ecclesiæ nostræ, si placet, impendatis, ut nos super præstatione decimarum in subsidium terræ sanctæ vel alias, si dominus papa dare voluerit, infra prædictum terminum nos servare curetis indempnes, quia nobis in infinitum magis placet et placebit vobis et ecclesiæ vestræ, quam nostram dicimus, succurrere quam etiam terræ sanctæ vel alii loco, si domino papæ placuerit, nostrum auxilium impertiri, cum utrique præstationi sufficere non valemus. Valete in Domino. Bene et diu valeat paternitas vestra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung