CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4828     View  [Back]
Litteræ quibus Fulco, abbas Monasterii Novi, Cluniacensem abbatem rogat, ut ipsum excusatum habeat si capitulo generali interesse non potuerit.
Sanctissimo patri Dei gratia venerabili abbati domino Cluniacensi, frater Fulco, humilis et indignus abbas ecclesiæ Monasterii Novi Pictavensis, Cluniacensis ordinis, cum omni subjectione et reverentia debitam et devotam obedientiam et salutem. Cum nos ad hoc vestrum capitulum generale, quod apud Cluniacum, juvante Domino, celebrabitur dominica qua cantabitur Jubilate, tum propter nimias incommoditates enormes, quas in læsione rerum nostrarum de novo permittente Domino suscepimus, tum propter causas quas habemus contra nobiles et rusticos varias et diversas, tum etiam propter alia ardua et inevitabilia ecclesiæ nostræ negotia, quibus ad præsens instantissime coartamur, non possimus sine gravi dispendio ecclesiæ nostræ personaliter interesse, sanctissimam paternitatem vestram humiliter requirimus et devote quatinus hac vice, [si] placet, nos habeatis propensius excusatum. Nos enim parati sumus vobis tanquam patri ac domino per omnia et in omnibus obedire et semper exhibere devotum et debitum famulatum. Bene et diu valeat paternitas vestra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung