CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4832     View  [Back]
Litteræ quibus Raimundus, abbas Moissiacensis, priori et conventui Cluniacensi nuntiat se renunciare abbatiam.
Religiosis viris et patribus suis in Christo karissimis, J., priori Cluniacensi, et toti sacro ejusdem conventui, frater R[aimundus], dictus abbas Moisiacensis, salutem cum omni subjectione, reverentia, obedientia et honore. Cum in aliis litteris quas vestræ sanctitati transmittimus per karissimos nostros B. de Ordine et G., decanum Cluniacensem, propositum nostrum ex certa scientia non duxerimus revelandum, ne videlicet occasione hujusmodi revelationis aliquid posset ab aliquibus super futuræ electionis negotio attemptari, ne tamen super tanto facto vos teneamus diu frustra suspensos, pro certo vobis significamus, quod præter alios magnos defectus quos patimur, tanta debilitate corporis laboramus, quod in tanta ecclesia et in membris suis tam longe lateque diffusa insufficientes et impotentes sumus ad exercendum officium pastorale. Ideoque paternitati vestræ instantia quanta possumus supplicamus, quatinus non obstante electione de persona nostra facta, ecclesiæ viduatæ de pastore curetis idoneo providere, habentes nos in hac parte misericorditer excusatos. Datum Moisiaci, nono kal. aprilis, anno ab incarnatione Domini Mo CCo XLIIIIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung