CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4835     View  [Back]
Litteræ ad priorem Cluniacensem, quibus Robertus, prior Sanctæ Margaritæ, se excusat de absentia sua a capitulo generali.
Reverendis in Christo patribus ac dominis priori Cluniacensi et ejusdem loci sacro conventui, frater Robertus, humilis prior Sanctæ Margaritæ, salutem et obedientiam usque ad mortem debitam et devotam. Noveritis, quod cum consocii nostri de Franctia non vadant apud Cluniacum, quia soli eramus, ab incepto itinere retardavimus iter nostrum. Quare reverendam paternitatem vestram rogamus attentius, quatinus absentiam nostram habere dignemini, si placet, excusatam. Valete in Domino bene et diu. Datum die dominica post Quasimodo, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung