CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4837     View  [Back]
Litteræ Innocentii papæ IV ad Guillelmum de Moreto, capellanum suum, de decima unius anni concessa abbati Cluniacensi.
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, delecto filio magistro Guillelmo de Moreto, capellano nostro, canonico Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut singula capiti suo membra necessarium et condignum convenit obsequium exhibere, sic et singuli ecclesiæ generalis tam prælati quam subditi Romanæ debent ecclesiæ, quæ caput existit, in suæ necessitatis articulo competenti subsidio subvenire. Unde cum apostolica sedes per ea quæ in regnis populi Christiani pro ejusdem sedis subventione hactenus sunt collecta, nondum a suorum onere debitorum, quæ pro catholicæ fidei, ecclesiasticæ libertatis et patrimonii sui defensione contraxit valeat relevari, nos pro certo scientes quod ex parte ipsius sedis a dilectis filiis fratribus Cluniacensis ordinis nullum propter præmissa fuit adhuc subsidium postulatum, et firmiter proponentes, quantum cum Deo possumus, loco et tempore intendere utilitatibus eorundem, tria milia marcarum sterlingorum a prædicti ordinis fratribus, prout inter nos et venerabilem fratrem nostrum Lingonensem episcopum, tunc Cluniacensem abbatem tractatu diligenti exinde habito deliberatum extitit, propter hoc providimus exigenda. Verum cum dilectus filius ... abbas Cluniacensis, quem sincera in Domino caritate diligimus, proposuerit in nostra præsentia constitutus, quod monasterium Cluniacense alieni æris est onere multipliciter aggravatum, nos erga illud piæ gerentes compassionis affectum, decimam omnium proventuum unius anni locorum ejusdem ordinis ubilibet positorum abbati et monasterio memoratis sic duximus concedendam, ut tria milia marcarum ipsius decimæ in subventione apostolicæ sedis et totum residuum in solutionem debitorum præfati monasterii convertantur. Ideoque discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatinus a singulis abbatibus, prioribus, obedienciariis, et quibuslibet aliis clericis et laicis, qui loca ejusdem ordinis, ubilibet posita, ad monasterium ipsum mediate ac immediate spectantia optinent, etiamsi ab archiepiscopis, vel episcopis dictorum locorum aliqua teneantur, exceptis illis de Anglia, contra quos super eodem negotio executorem concessimus specialem, decimam ipsam facias abbati prædicto vel ejus nuntiis integre sine difficultate ac exceptione qualibet, infra terminos et in locis, quæ abbatibus, prioribus et aliis supradictis præfixeris, assignari, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstante privilegio vel indulgentia qualibet seu constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Datum Lugduni, XVI kalendas junii, pontificatus nostri anno secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung