CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4840     View  [Back]
Litteræ quibus P. prior et conventus Moissiacensis se obstringunt ut recipiant abbatem quem elegerint quinque viri quibus ea cura delegatur.
Universis presentes litteras inspecturis, frater P., tercius prior in ordine et totus conventus ecclesie Moysiacensis, salutem et orationes. Cum Dei judicio, cujus manu reguntur omnia, Moysiacensis vaccaret ecclesia, felicis recordationis R., quondam abbate dicti monasterii, de carnis ergastulo divina vocatione sublato, congregato Moysiacensi conventu, licet de separatione tam nobilis capitis, cujus dignitate non solum membra sua decorabantur, verum etiam tocius monachalis compaginis armonia, dictus conventus non dolere non posset, licet pensata ratione magis gaudendum sentiret, si rationem admitteret vis doloris, tamen quia in electionibus mora periculum ad se trahit, invocata Spiritus Sancti gratia, ne diu velud acephali permanerent, venerabilibus viris ejusdem ecclesie fratribus R., priori majori, et A., priori Beate Marie de Aurate Tholose, et G., priori claustrali, et Helie, priori Sancti Petri de Quoquinis, et J., priori de Rabastenis, dilectissimis fratribus nostris, presentibus omnibus qui debebant vel erant ad electionem de longa consuetudine Moysiacensis ecclesie evocandi, unanimi omnium consensu, consilio et voluntate idem conventus contulit vices suas, promittens firma stipulatione in eos transferendo non solum potestatem eligendi seu postulandi, sed etiam providendi dicto monasterio, se semper habiturum pro abbate illum quem dicti quinque vel tres eorum de gremio Moysiacensis ecclesie vel Cluniacensis eligerent in abbatem, remota contradictione qualibet et semota. Et ut hujusmodi compromissum solidius subsisteret, quilibet de conventu a quatuordecim annis et supra, tactis sacrosanctis evangeliis corporaliter prestitit juramentum. Ut autem presens pagina robur optineat firmitatis, Moysiacensis ecclesie conventus eam fecit et voluit sigilli sui patrocinio communiri. Datum Moysiaci, feria tertia ante Pentecosten, anno Verbi incarnati Mo CCo XLo quinto. (Trace du sceau)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung