CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4841     View  [Back]
Litteræ quibus P., prior Moissiacensis, deprecatur Cluniacensem abbatem, ut confirmet munus quinque virorum quibus cura delegatur eligendi abbatem Moissiacensem.
Reverentissimo in Christo patri ac domino ... Dei providentia abbati Cluniacensi, P., tercius prior in ordine et totus conventus ecclesie Moysiacensis, salutem et cum subjectione reverentiam tam debitam quam devotam. Cum Dei judicio, etc. (Ut supra, n° 4840). Cum igitur justis petencium desideriis facile pius debeat preberi assensus, et mora dilationem non capiat in presenti, sed posset in detrimentum non minimum nostre ac vestre ecclesie redundare, paternitatem vestram obnixius duximus exorandam, quatinus illi persone quam ipsi electores juxta formam eis traditam duxerint eligendam munus confirmationis manu benignissima impendatis. Datum apud Moysiacum, feria quinta ante festum Pentecostes, anno Domini Mo CCo XLo Vo. (Trace du sceau)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung