CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4845     View  [Back]
Charta qua Henricus, prior Sancti Mayoli de Papia, notum facit se fidelem esse domino abbati Cluniacensi, etc.
Universis præsentes litteras inspecturis, frater Henricus, humilis prior Sancti Maioli Papiensis, domini abbatis Cluniacensis in Lumbardia camerarius, salutem in Domino. Universitati vestræ notum facio, quod ego, tactis sacrosanctis evangeliis, sic me Deus adjuvet et ejus sancta evangelia, juro et promitto, quod fidelis et obediens et devotus ero domino meo abbati Cluniacensi et successoribus suis et ecclesiæ Cluniacensi, et quod bona immobilia Sancti Maioli vel pertinenciarum suarum ubicunque positarum non vendam, non donabo, non infeodabo, non impignorabo, non alienabo, et quod non permutabo nec accensabo aliquid de bonis prædictis in præjudicium et damnum prædicti prioratus et pertinenciarum suarum, sed alienata et male distracta ad jus et proprietatem prædicti prioratus revocabo, et omnia bona ejus in bono statu servabo et defendam pro posse meo bona fide, et nihil faciam ad damnum dicti prioratus vel pertinenciarum suarum, me sciente, et fieri non permittam pro posse meo. Promitto insuper et spondeo in virtute præstiti a me corporalis juramenti, quod alicui venditioni, donationi, infeodationi, impignorationi, alienationi bonorum immobilium quam facient vel facere voluerint priores et procuratores, custodes, monachi vel conversi domorum, prioratuum et locorum pertinentium mediate vel immediate ad matrem meam Cluniacensem ecclesiam non consentiam nec auctoritatem impertiar, sed eas fieri non permittam pro posse meo. Et si quis forte eas facere attemptaret, domino abbati Cluniacensi, quam citius commode potero, significare curabo. Hæc omnia supradicta promitto et juro, tactis sacrosanctis evangeliis, me firmiter observare et tenere et contra non venire. Sic me Deus adjuvet et ejus sancta evangelia. Actum Lugduni, anno incarnationis Dominicæ MCCXLV, prima die intrante julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung