CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4846     View  [Back]
Bulla Innocentii papæ IV, in qua privilegia et litteras sedi apostolicæ concessa vel missa ab imperatoribus, regibus, principibus, transcribi, etc., et ipsa transcripta approbari jubet in concilio Lugdunensi, ut authentica censeantur.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Ne occasione casuum futurorum, quibus corporalia subjacent universa, privilegia et littere que temporibus retroactis ab imperatoribus, et regibus aliisque principibus, nobilibus ac fidelibus Christianis sedi apostolice sunt concessa vel missa, quorum aliqua bullis aureis, alia vero sigillis plumbeis aut cereis roborata esse noscuntur, valeant deperire; nos hiis omnibus et eorumdem caracteribus sigillorum diligenter inspectis, quedam ex ipsis non corrupta, non cancellata, nec etiam viciata, presenti pagina facientes de verbo ad verbum, nihil addito, mutato vel dempto, transcribi, et transcripta hujusmodi prelatorum ecclesiasticorum, quorum nomina inferius continentur, sigillorum munimine roborari, auctoritate apostolica sacro concilio decernimus approbante, ut illa eadem fides transcriptis adhibeatur de cetero memoratis, que ipsis authenticis adhibetur, et ipsa transcripta ex nunc autentica censeantur. Tenor vero predictorum privilegiorum et litterarum est talis: Nos autem Nicolaus, patriarcha Constantinopolitanus; Albertus, patriarcha Antiochenus; Bertoldus, patriarcha Aquilegenus; et Philippus, Bituricensis; Bonifacius, Cantuariensis; Albertus, Aemachanus; Joellus, Remensis; Americus, Lugdunensis; Girardus, Burdegalensis; Gilo, Senonensis; Oddo, Rothomagensis; Gaufridus, Turonensis; Willelmus, Bisuntinus; Johannes, Arelatensis; Johannes, Compostellanus; Petrus, Terraconensis; Johannes, Bracharensis; Leo, Mediolanensis; Vitalis, Pisanus; Marinus, Barensis; et Yspanus, Auxitanus, archiepiscopi; necnon Robertus, Leodiensis; Nicolaus, Pragensis; Johannes, Pictavensis; Robertus, Belvacensis; Henricus, Carnotensis; Hugo, Lingonensis; Guertius, Lucanensis; Albertus, Mutinensis; Arias, Ulixbonensis; Petrus, Barchinonensis; Walterus, Wigorniensis; Robertus, Lincolniensis; David, Sancti Andree, et Ulricus, Tiriestinus, episcopi; Willelmus etiam, Cluniacensis; Bonifacius, Cisterciensis, et Stephanus, Claravallensis, abbates; frater Johannes insuper, magister ordinis fratrum predicatorum, et frater Bonaventura, vicarius ministri generalis ordinis fratrum minorum, privilegia et litteras prelibata eorumque sigilla cum cara[c]teribus suis inspeximus diligenter factaque coram nobis collatione de ipsis ad transcripta superius annotata, singuli sigilla nostra eisdem fecimus transcriptis apponi. Nulli ergo omnino hominum liceat hujus decreti paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni, tercio idus julii, pontificatus nostri anno tertio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung