CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4849     View  [Back]
Litteræ quibus Guillelmus, abbas Sancti Victoris Massiliensis, notum facit abbatem Cluniacensem sibi accensavisse domum de Vallenceos.
Universis præsentes litteras inspecturis frater Guillermus, humilis abbas Sancti Victoris Marsiliensis (sic), salutem in Domino. Universitati vestræ notum facimus, quod venerabilis pater Guillermus, abbas Cluniacensis, nobis domum suam de Vallenceos, cum suis pertinenciis adcensavit pro centum et quadraginta libris Turonensibus quolibet anno, quandiu dictam domum tenuerimus, persolvendis apud Latiniacum, in nundinis Latiniacensibus. Et nos bona fide et in verbo veritatis promittimus, quod aliquid de bonis immobilibus dictæ domus non vendemus, nec dabimus, nec alienabimus, nec obligabimus, nec infeodabimus, nec permutabimus, nec ab aliquo fieri sustinebimus. Accensationem autem aliquam non faciemus nec fieri permittemus in præjudicium sive damnum dictæ domus et pertinenciarum suarum, sed omnia bona ejus in bono statu servabimus et defendemus bona fide. Nihil etiam ad damnum ipsius domus et pertinenciarum suarum scienter pro posse nostro faciemus vel attemptari permittemus. Possessiones, jura et libertates ipsius integre conservabimus bona fide. Accensationem autem hujusmodi dictus abbas Cluniacensis quandocunque sibi placuerit sine difficultate qualibet et obstaculo revocabit, et domus prædicta ad ipsum abbatem et Cluniacensem ecclesiam libera et immunis ab omni debito revertetur. Ad hæc autem omnia et singula firmiter observanda et tenenda, et ad dictæ pecuniæ solutionem prædictis loco et termino faciendam obligamus nos et omnia bona nostræ ecclesiæ, ecclesiastica et mundana. In cujus rei testimonium, supradicto venerabili patri Guillermo abbati præsentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. Actum Lugduni, anno Domini MCCLXV, mense julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung