CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4858     View  [Back]
Charta qua Galterus, presbyter de Charmeio, quittat prioratum de Magobrio in manu Guillelmi, Cluniacensis abbatis.
Universis presentes litteras inspecturis, Galterus, presbiter de Charmeio, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod ego prioratum de Magobrio cum omnibus pertinentiis ejus, quem michi dicebam esse concessum ad vitam meam, quito penitus et absolute, liberaliter et benigne, et resigno in manu venerabilis patris domini Guillelmi, abbatis Cluniacensis, cum omni possessione et jure et aliis que habebam vel habere poteram seu conpetebant michi aliquatenus in eodem prioratu, et pertinentiis ipsius, volens et concedens, ut dictus dominus abbas de predictis disponat et ordinet utpote de eis que ad ipsum et ecclesiam Cluniacensem noscuntur plenarie pertinere. Promitto etiam, prestito corporaliter juramento, quod contra dictam quitationem per me vel per alium non veniam in futurum. Possessionem autem aut rem aliam ad ipsum prioratum pertinentem de cetero nullatenus petam vel etiam reclamabo. Ad majorem autem veritatis expressionem, rogavi reverendos patres Adam, Silvanectensem, et Johannem, Ebroicensem episcopos, ut ad evidentem rei certitudinem sua presentibus apponerent sigilla; qui, precibus meis annuentes, predicta sigilla sua presentibus litteris apposuerunt in testimonium veritatis. Et ut premissa lucidius appareant, sigillum ecclesie mee de Charmeio duxi presentibus apponendum. Actum et datum Clun[iaci], anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto, mense decenbri, in crastino beate Lucie. (Trace des trois sceaux)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung