CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4860     View  [Back]
Litteræ quibus A., prior Figiacensis, requirit auxilium a Cluniacensi abbate, propter discordiam existentem inter domum suam et populum Figiacensem.
Reverentissimo in Christo patri ac domino V., Dei gratia Cluniacensi abbati, A., humilis prior Figiacensis, salutem, reverentiam et honorem. Paternitatem necnon sanctam religionem vestram credimus non latere qualiter propter malitiam et sævitiam populi Figiacensis in præterito oportuit nos exire a villa Figiacensi, et remansit ecclesia suis ministris desolata. Sed, mediante compositione venerabilis patris Parisiensis episcopi, in quo compromissum fuit ab utraque parte super controversiis et damnis illatis ecclesiæ, et jurejurando fuit firmatum, fuit per ipsum episcopum diffinitum. Modo consules et universitas, fracta religione sacramenti quod deductum fuit in compromissum et sententiando promulgatum solita malignitate non observant, imo pœnitus omnes proventus retinent a quibus conventus in vestibus et victualibus sustentabatur. Præterea noscat sanctitas vestra, quod villa est in tanta seditione et periculo propter discordiam quæ est inter burgenses et populum Figiacensem, quod multum timetur de destructione villæ pariter et monasterii. Unde discretionem vestræ paternitatis humiliter et devote requirimus, quatinus consilium et auxilium vestrum electo nostro impendatis, ut ecclesia nostra jura sua possit coram domino rege vel coram summo pontifice, secundum quod melius vobis videbitur, obtinere. Et hoc, si placet, faciatis quam citius poteritis, quia periculum est in mora. Et quia sigillum conventuale non habemus, sigillo venerabilis patris abbatis Mauziacensis præsentes litteras fecimus sigillari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung