CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4861     View  [Back]
Visitatio prioratus Carrionis per visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis.
Anno Domini Mo CCo XLo quinto, fuerunt apud Carrionem frater Guido de Belna et frater Dalmacius, visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis. Invenerunt ibi quædam correctione digna. Primo quoad proprietatem præceperunt ut illi qui tenebant domos occasione anniversarii sui abrenuntient eis omnino, ita quod pretium domorum annuatim recipiat prior claustralis et illud dividat in communi. Si quid vero habent alii, totum in manu ejusdem ponant secundum ipsius arbitrium disponendum. Esum carnium interdixerunt omnibus, exceptis debilibus et infirmis. Dissimulando tamen sustinuerunt usque ad Capitulum, ut misericordia quam dicebant sibi factam ab episcopo Lingonensi, quondam abbate nostro, uterentur. Jejunia Sancti Benedicti præceperunt ab omnibus custodiri, exceptis pueris et debilibus, qui sine periculo corporis nequeunt custodire. Ut soli monachi non morentur extra claustrum, sed soli socius adjungatur, si loci suppetunt facultates; alioquin revocetur ad claustrum pro eo quod ibi divina celebrentur. Ut elemosinarius melius provideat pauperibus quam solebat. Ut prior bis in anno computationem reddat monachis de perceptis et expensis, et alii obedientiarii similiter priori in præsentia fratrum. Ut prior vel alius non recipiat monachum conversum vel conversam. Dimiserunt ibi triginta duos monachos, quorum nomina secum in scriptis detulerunt. Præceperunt etiam ut nullus remaneat post completorium, nisi prior viva voce ipsum retinuerit, vel nisi talis obedientiarius fuerit. Hæc autem præcipimus in virtute obedientiæ firmiter observari. Præcipientes priori claustrali, cui præsens scriptum dimisimus, in virtute obedientiæ, ut illud subsequentibus ostendat visitatoribus, etiam non requisitus; ut si quis contra hæc (quod absit!) fecerit, per eos secundum modum culpæ et statuta capituli generalis regulariter puniatur. Consimile scriptum dimisimus penes priorem claustralem. In cujus rei testimonium præsentibus litteris ego frater Guido sigillum meum apposui.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung