CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4862     View  [Back]
Visitatio prioratus de Salamancia per visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis.
Anno Domini M. CC. quadragesimo quinto, venerunt apud Salmencham frater Guido de Belna et frater Dalmacius, visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis. Invenerunt ibi quædam correctione digna. Erant ibi duo monachi et frater Dominicus, prior loci. Satis bene se habebant quoad spiritualia, excepto esu carnium, quod præcepimus emendari. Dissimulavimus tamen propter infirmitatem loci, ut prior, cum viderit expedire, non ex consuetudine, cum eis usque ad Capitulum generale quantum ad hoc valeat dispensare, exclusis tamen omnino laicis. Fratri Lupo præcepimus, ut aliquantulum proprietatis quam habebat priori restitueret, vel cum consilio suo in bonis usibus expenderet. Ut silentium in ecclesia et dormitorio ad minus custodirent. Et ut omnes insimul jaceant et comedant, et insimul ad horas regulares conveniant, et ubi jacerent habeant luminare. Ut loco clericorum monachi ponantur in monasterio qui Deo serviant, si possunt haberi; sin autem, denuntietur in Capitulo. Ut ibi hospitalitas, maxime quoad viros religiosos, secundum possibilitatem loci observetur. Ut omnes ad minus semel in ebdomada ad confessionem accedant. Ut diebus duodecim lectionum ad missam et ad vesperos (sic) duæ candelæ super altare ardeant, et in festis præcipuis duplicentur. Ut monachus conversus sive conversa non recipiatur, nec præbenda alicui conferatur. Quod qui fecerit, excommunicatus sit. Ut omnes campanæ, si potest fieri, vel ad minus una, infra octabas Epiphaniæ sublevetur, quod pulsatio horarum regularium possit fieri secundum quod continetur in statutis. Ut prior ad Capitulum veniat. Ut monachus solus pedes non eat in villa et sine licentia. Quod qui fecerit, post primam et secundam admonitionem non admittatur sine satisfactione. Hæc autem omnia supradicta et singula in virtute obedientiæ præcepimus firmiter observari. Consimile autem scriptum dimiserunt nobis. In cujus rei testimonium prædictis visitatoribus tradidi ego prior de Salamanco (sic) præsentes litteras sigillo meo sigillatas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung