CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4863     View  [Back]
Charta qua Martinus Petri, prior Najarensis, notum facit visitatores Cluniacenses in Hispania quædam præcepisse emendari apud Najaram.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego frater Martinus Petri, prior Najarensis, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod frater Guido de Belna et frater Dalmacius, visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis, anno Domini Mo CCo XLo quinto, dimiserunt in manu fratris Petri, infirmarii nostri, consimile scriptum, et quædam quæ invenerant in domo correctione digna præceperunt in virtute obedientiæ firmiter observari. Et primo quoad proprietatem, quam præceperunt integre ab omnibus restitui. Præceperunt siquidem ut in plus evidenti necessitate conventus et domus converteretur. Priori autem et aliis obedientiariis domus in virtute obedientiæ præceperunt ut monachis secundum possibilitatem domus in omnibus et per omnia necessaria caritate fraterna subministrent. Qui vero dictum mandatum adimplere noluerit, subsequente trina admonitione, extunc illum præceperunt tanquam excommunicatum ab omnibus artius evitari. Præterea præceperunt sub pœna excommunicationis, ne aliquis in monachum conversum sive conversam ibi ab aliquo recipiatur. Ut nullus carnes comedat, exceptis debilioribus et infirmis. Tamen, propter malum situm loci, habuerunt sustinere, et tamen dissimulando, ut quando prior loci viderit expedire, non tamen assidue, usque ad Capitulum debilioribus, senibus et aliis indigentibus secundum Deum, non ex consuetudine, sed in caritate concedatur. Ut jejunia Sancti Benedicti ab omnibus qui possunt et ætatem habent custodiantur. Ut nullus post completorium remaneat, sed omnes dormitorium intrent cum silentio, et omnes surgant ad matutinos (sic), nec aliquis in lecto remaneat in dormitorio, et usque post capitulum ad minus nullus de claustro exeat, excepto priore et obedientiariis illis qui de necessitate habent utilitati domus et fratrum providere. Ut prior bis in anno conventui de receptis et expensis computationem reddat, et alii obedientiarii similiter priori in præsentia fratrum. Ut monachi soli morantes ad claustrum revertantur, vel alius eidem in socium adjungatur, si loci suppetunt facultates, proviso c. Ut sacrista quicunque fuerit integre sacristaneam teneat, et computationem de ea ad minus bis in anno reddat; ita quod si quid residui fuerit, in albis vel in aliis ornamentis, sive in meliorationem sacristiæ, de consilio prioris, convertatur. Ut mulieres de cetero non habitent in furno. Hæc autem (Ut supra, n° 4861 usque ad) puniatur. In cujus rei testimonium præsens scriptum dictis visitatoribus tradidi sigilli mei munimine roboratum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung