CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4864     View  [Back]
Visitatio prioratus Lairiaci per visitatores ex parte Cluniacensis ordinis.
Anno Domini M. CC. XL. quinto, venerunt apud Lairiacum frater G. de Belna et frater Dalmacius ex parte Cluniacensis ordinis. Invenerunt ibidem quædam correctione digna, quæ præceperunt sub pœna excommunicationis emendari, ordinantes quod semper in dormitorio de nocte ardeat lampas, et quod in festis XII lectionum ad matutinos, ad missam et ad vesperos ardeant semper duo cerei vel duæ candelæ super altare, et quod qualibet die duæ missæ celebrentur in conventu. Quod nemo equitet sine breviario, nisi talis sit qui sciat officium suum corde tenus: Ut omnes jaceant in dormitorio, et omnes comedant in refectorio. Qui autem infra septa monasterii comederit extra refectorium, crastina die jejunet in pane et aqua, exceptis debilioribus et infirmis, quibus in necessariis omnibus provideri præcipimus a priore quando visum fuerit expedire. Et hoc fiat in camera quæ est subtus dormitorio, quam monachis deputavimus pro infirmaria. Præcipimus priori loci in virtute obedientiæ, ut eam usque ad Natale Domini proximo venturum taliter præparari faciat, quod in ea possint habitare et comedere. Volumus tamen quod ibi fiat clavis, quæ sit semper sub custodia alicujus boni viri ibidem a priore deputati; nec alibi comedantur carnes in domo. Quod qui fecerit, ipso facto sit suspensus ab officio. Carnes interdicimus omnino, exceptis debilioribus et infirmis. Fecimus etiam omnibus monachis abrenuntiare redditibus suis quos tenebant de domo: Guillermo de Atefort centum solidos, Arnaudo de Mondiniaco decem libras, Raimondo Bernardi centum solidos, Garsiæ Guillermi decem et octo solidos, Aimoni monacho quatuor libras, Raimondo Hernaudi quatuor libras: Summa XXIX libræ. Juraverunt in manu nostra prædicta de cetero non repetere. Et assignavimus omnia supradicta conventui pro vestiario, præcipientes Guillermo monacho de Atefort, ut cum consilio unius boni monachi sibi a priore deputati ministret omnibus monachis vestimenta, cuilibet monacho cucullam annuatim, staminia et famularia duplicia, unam pelliciam in duobus annis, caligas unas et duo paria calciorum, unum par sotularium cum sumellis aliis, frocum de tribus annis in tribus. Si quid vero residui fuerit, de consilio prioris ponatur in necessitatibus monachorum. Præcepimus ut silentium in ecclesia, in dormitorio, refectorio, et in duobus pannis de claustro, videlicet ex parte ecclesiæ et ex parte capituli, observetur. Et quicunque fregerit, crastina die sedeat in terra. Ut semel in ebdomada ad minus eat ad confessionem. Nemo monachus sine licentia et socio præsumat exire septa monasterii; quod si fecerit, sine satisfactione non admittatur. Quod post completorium omnes eant ad lectos cum silentio, et quod omnes ad matutinos surgant insimul, et usque post capitulum non exeant claustrum, nisi fuerit obedientiarius. Ne solus monachus maneat extra claustrum. Præterea invenimus ibi monachos diffamatos de contumacia, inobedientes, conspiratores, sicut habuimus a quibusdam, furti participes, perjuros, personas ordinis capientes et eas spoliantes, Deo odibiles, et totius malæ famæ. Et quia ad plenum de hiis certificare non possumus, idcirco pœnam quam eis injungere volebamus ad preces prioris domus et prioris de Medicino mitigavimus eam, quoad quosdam differentes et non relaxantes, videlicet quoad Hernaudum sacristam, quoad Hernaudum de Mondiniaco, quoad Resmondum Bernardi: qui licet digni essent expelli de domo et majorem pœnam sustinendi, istis ad præsens in ea receptis præcepimus ut ita caute, religiose et honeste se haberent quod per bonam conversationem suam præcedens infamia possit et debeat aboleri. Alioquin priori loci in virtute obedientiæ præcepimus, ut denuntiet nobis in Capitulo generali, ut pœna nunc ab eis promerita quanto gravius poterit per diffinitores irrefragabiliter inferatur. Aimonem monachum per nimias apertas diffamationes tam incontinentiæ quam aliarum, et quia propter stultitiam suam contra inhibitionem prioris vexavit quosdam, unde domus maximam sustinuit læsionem, condemnamus quod non possit de cetero manere apud Lairiacum nec in membris, sed volumus ut eat apud Cluniacum, pœnam quam promeruit recepturus. Hæc autem præcepimus districte observari, præcipientes priori, cui præsens scriptum etc. (Ut supra, n° 4861) Hoc autem nobis promisit dictus prior facere, et super hoc præsenti scripto in testimonium, et ut habeatur in memoria, sui sigilli impressionem loco firmitatis apposuit. Datum anno Domini Mo CCo quadragesimo Vo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung