CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4867     View  [Back]
Litteræ quibus Johannes, prior et conventus Mauziacensis, nuntiant abbati Cluniacensi se communi voce elegisse in abbatem Aimericum, priorem Sancti Germani, cujus confirmationem deprecatur.
Reverendo patri ac domino V[uillelmo], Dei gratia sanctæ Cluniacensis ecclesiæ pastori devotissimo, frater Johannes humilis prior et totus conventus Mauziacensis, salutem cum debitæ reverentiæ et obedientiæ devoto famulatu. Vestræ discretioni, venerabilis pater et domine, significamus quod cum de mandato et licentia vestra omnes et singuli convenissemus, ut de pastore nobis præficiendo tractaremus, sicut moris est, invocata gratia Spiritus Sancti, cum curiosa et sollicita circumspectione ac diligentia tractantes, pari voto, communi voce, concordi desiderio convenientes, dilectum ac venerabilem fratrem nostrum Aim[ericum], priorem Sancti Germani, licet totis viribus contradicentem, in patrem nobis elegimus et pastorem, sperantes omnes unanimiter in eo qui non deserit sperantes in se, quod domus nostra per eum informetur in statum meliorem. Nolentes igitur a mandatis vestris et voluntate in aliquo deviare, devotis mentibus honorem et obedientiam vobis debitam in omnibus exhibere volentes, vestræ discretionis pedibus electum nostrum mittimus et præsentamus, votis uberrimis sicut patri ac domino supplicantes, ut eum benigne recipere et ejus electionem confirmare paterna dignemini devotione, cum gratiarum vestrarum munere quantocius eum ad nos remittentes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung