CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4871     View  [Back]
Chartæ quibus aliquot priores subnominati Guillelmo, abbati Cluniacensi, promittunt obedientiam.
1o Carta prioris Rumiliaci.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Gilo, humilis prior de Rumiliaco, salutem in Domino. Universitati vestræ notum facio, quod ego, tactis sacrosanctis evangeliis, sic me Deus adjuvet et ejus sancta evangelia, juro et promitto quod fidelis et obediens et devotus ero domino Guillermo, Dei gratia abbati Cluniacensi, et successoribus ejus et ecclesiæ Cluniacensi, et quod bona immobilia prioratus Rumiliaci vel pertinenciarum suarum ubicunque positarum non vendam, non donabo, non infeodabo, non impignorabo, non alienabo, et mutuum non contraham ultra summam viginti librarum absque domini abbatis Cluniacensis licentia et speciali mandato, quod expresse in ipsius patentibus litteris continebitur, et non permutabo vel accensabo aliquid de bonis prædictis in præjudicium et damnum prædicti prioratus et pertinenciarum suarum, sed omnia bona ejus in bono statu pro posse meo servabo et defendam bona fide, et nihil faciam ad damnum dicti prio

ratus vel pertinenciarum suarum me sciente, et pro posse meo fieri non permittam. Hæc omnia supradicta et singula promitto, tactis sacrosanctis evangeliis, me firmiter observare et tenere et contra non venire. Sic me Deus adjuvet et ejus sancta evangelia. Datum apud Lugdunum, dominica in passione Domini, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

2o Carta prioris Sancti Saturnini de Portu.

Universis præsentes litteras inspecturis, ... prior Sancti Saturnini de Portu, domini abbatis Cluniacensis in Provincia camerarius, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Actum Lugduni, in vigilia beatæ Mariæ Magdalenæ, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

3o Carta prioris Romani monasterii.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Raignaldus, humilis prior Romani Monasterii, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum Lugduni, in Nativitate Sanctæ Mariæ, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

4o Carta prioris Montis Desiderii.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Nicolaus, humilis prior Montis Desiderii, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Montem Desiderium, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto, in festo Omnium Sanctorum.

5o Carta prioris de Carennaco.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater P., humilis prior Carennaci, Caturcensis diocesis, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum Carennaci, sabbato post festum Omnium Sanctorum, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

6o Carta prioris de Moriaco.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater P., humilis prior de Moriaco, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Actum apud Medicinum, feria quarta post festum beati Martini, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

7o Carta prioris de Medicino.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater B., humilis prior de Medicino, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Medicinum, feria quarta post festum beati Martini, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

8o Carta prioris de Larriaco.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Brunus, humilis prior

de Larriaco, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Medicinum, feria quinta post festum beati Martini, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

9o Carta prioris Sancti Orientii.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater J., prior humilis Sancti Orientii, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum feria tertia ante festum beati Clementis, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

10o Carta prioris Sancti Montis.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater G. R., humilis prior Sancti Montis, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Sanctum Montem, feria sexta post festum Sancti Clementis, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

11o Carta prioris Sancti Isidori.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Petrus Arnaudi, dictus prior Sancti Isidori, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Actum anno Domini Mo CCo XLo quinto, die mercurii ante Natale Domini.

12o Carta prioris beate Marie de Prato.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Robertus, humilis prior Sanctæ Mariæ de Prato, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375).

Datum apud Lugdunum, dominica ante Nativitatem Domini, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

13o Carta prioris de Carrione.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater G., humilis prior Carrionis, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

14o Carta prioris Sancti Martini de Juvia.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater F., prior Sancti Martini de Vivia, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). - (Sine data)

15o Carta prioris Sancti Romani.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Gossalmus Petri, prior Sancti Romani, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Actum anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

16o Carta prioris de Salamancia.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Dominicus, humilis prior de Salamencia, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375).

Datum apud Salamenciam, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

17o Carta prioris monasterii Villæ Francæ, in Gallicia.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater J., humilis prior Villæ Francæ, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Villam Francam, anno Domini Mo CCo quadragesimo V.

18o Carta prioris Najarensis.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater M[artinus] Petri humilis prior Najarensis, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum anno Domini Mo CCo XLo quinto.

19o Carta prioris de Valle Viridi.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater J., humilis prior Vallis Viridis, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Polumbarium, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto, die jovis ante festum beati Vincentii.

20o Carta prioris Silviniacensis.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater Petrus, humilis prior

Silviniacensis, salutem. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Firmitatem, in festo beati Sebastiani, anno Domini Mo CCo XLo quinto.

21o Carta prioris Palumbarii.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater P., humilis prior Palumberii, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Palumbarium, anno Domini Mo CCo XLo quinto, ante festum beati Vincentii.

22o Carta prioris Bodini.

Universis præsentes litteras inspecturis, frater P., humilis prior Bodini, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Bodinum, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto, die mercurii in vigilia Conversionis Sancti Pauli.

23o Carta prioris Villæ Viridis.

Universis præsentes litteras inspecturis, P. Gumsalvi, humilis prior Villæ Viridis, salutem in Domino. Universitati vestræ, etc. (Ut supra, D. 375). Datum apud Villam Viridem, die martis post festum Purificationis beatæ Mariæ, anno Domini Mo CCo quadragesimo quinto.

[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung